Vergil, Aeneid IV 219-237

Tālibus ōrantem dictīs ārāsque tenentem

audiit omnipotēns, oculōsque ad moenia torsit220

rēgia et oblītōs fāmae meliōris amantēs.

Tum sīc Mercurium adloquitur ac tālia mandat:

'Vāde age, nāte, vocā Zephyrōs et lābere pennīs

Dardaniumque ducem, Tyriā Karthāgine quī nunc

exspectat fātīsque datās nōn respicit urbēs,225

adloquere et celerēs dēfer mea dicta per aurās.

Nōn illum nōbīs genetrīx pulcherrima tālem

prōmīsit Grāiumque ideō bis vindicat armīs;

sed fore quī gravidam imperiīs bellōque frementem

Ītaliam regeret, genus altō ā sanguine Teucrī230

prōderet, ac tōtum sub lēgēs mitteret orbem.

Sī nūlla accendit tantārum glōria rērum

nec super ipse suā mōlītur laude labōrem,

Ascaniōne pater Rōmānās invidet arcēs?

Quid struit? aut quā spē inimīcā in gente morātur235

nec prōlem Ausoniam et Lāvīnia respicit arva?

Nāviget! Haec summa est, hic nostrī nūntius estō.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-219-237