Amores 1.8

Est quaedam (quīcumque volet cognōscere lēnam,

audiat), est quaedam nōmine Dipsas anus.

ex rē nōmen habet: nigrī nōn illa parentem

Memnonis in roseīs sōbria vīdit equīs.

illa magās artēs Aeaeaque carmina nōvit,5

inque caput liquidās arte recurvat aquās;

scit bene quid grāmen, quid tortō concita rhombō

līcia, quid valeat vīrus amantis equae.

cum voluit, tōtō glomerantur nūbila caelō;

cum voluit, pūrō fulget in orbe diēs.10

sanguine, sī qua fidēs, stillantia sīdera vīdī;

purpureus Lūnae sanguine vultus erat.

hanc ego nocturnās versam volitāre per umbrās

suspicor et plūmā corpus anīle tegī.

suspicor, et fāma est; oculīs quoque pūpula duplex15

fulminat et geminō lūmen ab orbe venit.

ēvocat antīquīs proavōs atavōsque sepulcrīs

et solidam longō carmine findit humum.

haec sibi prōposuit thalamōs temerāre pudīcōs;

nec tamen ēloquiō lingua nocente caret.20

fors mē sermōnī testem dedit; illa monēbat

tālia (mē duplicēs occuluēre forēs):

'scīs here tē, mea lūx, iuvenī placuisse beātō?

haesit et in vultū cōnstitit usque tuō.

et cūr nōn placeās? nūllī tua fōrma secunda est.25

mē miseram! dignus corpore cultus abest.

tam fēlix essēs quam fōrmōsissima vellem:

nōn ego tē factā dīvite pauper erō.

stella tibi oppositī nocuit contrāria Mārtis;

rs abiit; signō nunc Venus apta suō.30

prōsit ut adveniēns, ēn aspice: dīves amātor

tē cupiit; cūrae, quid tibi dēsit, habet.

est etiam faciēs, quā sē tibi comparet, illī:

sī tē nōn ēmptam vellet, emendus erat.

ērubuit! decet alba quidem pudor ōra, sed iste,35

sī simulēs, prōdest; vērus obesse solet.

cum bene dēiectīs gremium spectābis ocellīs,

quantum quisque ferat, respiciendus erit.

forsitan immundae Tatiō rēgnante Sabīnae

nōluerint habilēs plūribus esse virīs;40

nunc Mārs externīs animōs exercet in armīs,

at Venus Aenēae rēgnat in urbe suī.

lūdunt fōrmōsae: casta est quam nēmō rogāvit;

aut, sī rūsticitās nōn vetat, ipsa rogat.

hās quoque, quae frontis rūgās in vertice portant,45

excute, dē rūgīs crīmina multa cadent.

Pēnelopē iuvenum vīrēs temptābat in arcū;

quī latus argueret corneus arcus erat.

lābitur occultē fallitque volātilis aetās,

ut celer admissīs lābitur amnis aquīs.50

aera nitent ūsū, vestis bona quaerit habērī,

cānēscunt turpī tēcta relicta sitū:

fōrma, nisi admittās, nūllō exercente senēscit;

nec satis effectūs ūnus et alter habent.

certior ē multīs nec tam invidiōsa rapīna est;55

plēna venit cānīs dē grege praeda lupīs.

ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vātēs

dōnat? amātōris mīlia multa legēs.

ipse deus vātum pallā spectābilis aureā

tractat inaurātae cōnsona fīla lyrae.60

quī dabit, ille tibī magnō sit māior Homērō;

crēde mihi, rēs est ingeniōsa dare.

nec tū, sī quis erit capitis mercēde redēmptus,

dēspice: gypsātī crīmen ināne pedis.

nec tē dēcipiant veterēs circum ātria cērae:65

tolle tuōs tēcum, pauper amātor, avōs.

quī, quia pulcher erit, poscet sine mūnere noctem,

quod det, amātōrem flāgitet ante suum.

parcius exigitō pretium, dum rētia tendis,

nē fugiant; captōs lēgibus ūre tuīs.70

nec nocuit simulātus amor: sine crēdat amārī

et cave, nē grātīs hic tibi constet amor.

saepe negā noctēs: capitis modo finge dolōrem;

et modo, quae causās praebeat, Īsis erit.

mox recipe, ut nūllum patiendī colligat ūsum75

nēve relentēscat saepe repulsus amor.

surda sit ōrantī tua iānua, laxa ferentī;

audiat exclūsī verba receptus amāns;

et quasi laesa prior nōnnumquam īrāscere laesō:

vānēscit culpā culpa repēnsa tuā.80

sed numquam dederis spatiōsum tempus in īram:

saepe simultātēs īra morāta facit.

quīn etiam discant oculī lacrimāre coactī,

et faciant ūdās illa vel illa genās;

nec, sī quem fallēs, tū periūrāre timētō:85

commodat in lūsūs nūmina surda Venus.

servus et ad partēs sollers ancilla parentur,

quī doceant aptē quid tibi possit emī,

et sibi pauca rogent: multōs sī pauca rogābunt,

postmodo dē stipulā grandis acervus erit.90

et soror et māter, nūtrix quoque carpat amantem:

fit cito per multās praeda petīta manūs.

cum tē dēficient poscendī mūnera causae,

nātālem lībō testificāre tuum.

nē sēcūrus amet nūllō rīvāle cavētō:95

nōn bene, sī tollās proelia, dūrat amor.

ille virī videat tōtō vēstīgia lectō

factaque lascīvīs līvida colla notīs;

mūnera praecipuē videat quae mīserit alter:

sī dederit nēmō, Sacra roganda Via est.100

cum multa abstulerīs, ut nōn tamen omnia dōnet,

quod numquam reddās, commodet ipsa rogā.

lingua iuvet mentemque tegat: blandīre nocēque;

impia sub dulcī melle venēna latent.

haec sī praestiterīs ūsū mihi cognita longō105

nec tulerint vōcēs ventus et aura meās,

saepe mihi dīcēs vīvae bene, saepe rogābis

ut mea dēfunctae molliter ossa cubent—'

vōx erat in cursū, cum mē mea prōdidit umbra;

at nostrae vix sē continuēre manūs110

quīn albam rāramque comam lacrimōsaque vīnō

lūmina rūgōsās distraherentque genās.

dī tibi dent nūllōsque Larēs inopemque senectam,

et longās hiemēs perpetuamque sitim!

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-8