Amores 1.15

Quid mihi, Līvor edāx, ignāvōs obicis annōs

ingeniīque vocās carmen inertis opus,

nōn mē mōre patrum, dum strēnua sustinet aetās,

praemia mīlitiae pulverulenta sequī

nec mē verbōsās lēgēs ēdiscere nec mē5

ingrātō vōcem prōstituisse forō?

mortāle est, quod quaeris, opus; mihi fāma perennis

quaeritur, in tōtō semper ut orbe canar.

vīvet Maeonidēs, Tenedos dum stābit et Īdē,

dum rapidās Simoīs in mare volvet aquās;10

vīvet et Ascraeus, dum mustīs ūva tumēbit,

dum cadet incurvā falce resecta Cerēs.

Battiadēs semper tōtō cantābitur orbe:

quamvīs ingeniō nōn valet, arte valet.

nūlla Sophoclēō veniet iactūra cothurnō;15

cum sōle et lūnā semper Arātus erit.

dum fallax servus, dūrus pater, improba lēna

vīvent et meretrīx blanda, Menandros erit.

Ennius arte carēns animōsīque Accius ōris

cāsūrum nūllō tempore nōmen habent.20

Varrōnem prīmamque ratem quae nesciet aetās

aureaque Aesoniō terga petīta ducī?

carmina sublīmis tunc sunt peritūra Lucrētī,

exitiō terrās cum dabit ūna diēs.

Tītyrus et frūgēs Aenēiaque arma legentur,25

Rōma triumphātī dum caput orbis erit.

dōnec erunt ignēs arcūsque Cupīdinis arma,

discentur numerī, culte Tibulle, tuī.

Gallus et Hesperiīs et Gallus nōtus Eōīs,

et sua cum Gallō nōta Lycōris erit.30

ergō cum silicēs, cum dēns patientis arātrī

dēpereant aevō, carmina morte carent:

cēdant carminibus rēgēs rēgumque triumphī,

cēdat et auriferī rīpa benigna Tagī.

vīlia mīrētur vulgus; mihi flāvus Apollō35

pōcula Castaliā plēna ministret aquā,

sustineamque comā metuentem frīgora myrtum

atque ā sollicitō multus amante legar.

pāscitur in vīvīs Līvor; post fāta quiēscit,

cum suus ex meritō quemque tuētur honōs.40

ergō etiam cum mē suprēmus adēderit ignis,

vīvam, parsque meī multa superstes erit.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 

Suggested Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-15