Amores 1.12

Flēte meōs cāsūs: trīstēs rediēre tabellae;

īnfēlix hodiē littera posse negat.

ōmina sunt aliquid: modo cum discēdere vellet,

ad līmen digitōs restitit īcta Napē.

5

missa forās iterum līmen trānsīre mementō

cautius atque altē sobria ferre pedem.

īte hinc, difficilēs, fūnebria ligna, tabellae,

tūque negātūrīs cēra referta notīs,

quam, puto, dē longae collectam flōre cicūtae

melle sub infāmī Corsica mīsit apis.10

at tamquam miniō penitus medicāta rubēbās:

ille color vērē sanguinulentus erat.

prōiectae triviīs iaceātis, inūtile lignum,

vōsque rotae frangat praetereuntis onus.

illum etiam, quī vōs ex arbore vertit in ūsum,15

convincam pūrās nōn habuisse manūs.

praebuit illa arbor miserō suspendia collō,

carnificī dīrās praebuit illa crucēs;

illa dedit turpēs raucīs būbōnibus umbrās,

volturis in rāmīs et strigis ōva tulit.20

hīs ego commīsī nostrōs insānus amōrēs

molliaque ad dominam verba ferenda dedī?

aptius hae capiant vadimōnia garrula cērae,

quās aliquis dūrō cognitor ōre legat;

inter ephēmeridas melius tabulāsque iacērent,25

in quibus absumptās flēret avārus opēs.

ergō ego vōs rēbus duplicēs prō nōmine sēnsī:

auspiciī numerus nōn erat ipse bonī.

quid precer īrātus, nisi vōs cariōsa senectūs

rōdat, et immundō cēra sit alba sitū?30

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 

Suggested Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-12