Amores 1.2

Esse quid hoc dīcam, quod tam mihi dūra videntur

strāta, neque in lēctō pallia nostra sedent,

et vacuus somnō noctem, quam longa, perēgī,

lassaque versātī corporis ossa dolent?

nam, puto, sentīrem, sī quō temptārer amōre 5

an subit et tēctā callidus arte nocet?

sīc erit: haesērunt tenuēs in corde sagittae,

et possessa ferus pectora versat Amor.

cēdimus, an subitum luctandō accendimus ignem?

cēdāmus: leve fit, quod bene fertur, onus.10

vīdī ego iactātās mōtā face crēscere flammās

et vīdī nūllō concutiente morī.

verbera plūra ferunt quam quōs iuvat ūsus arātrī,

dētrāctant prēnsī dum iuga prīma, bovēs.

asper equus dūrīs contunditur ōra lupātīs:15

frēna minus sentit, quisquis ad arma facit.

ācrius invītōs multōque ferōcius urget,

quam quī servitium ferre fatentur, Amor.

ēn ego, cōnfiteor, tua sum nova praeda, Cupīdō;

porrigimus victās ad tua iūra manūs.20

nil opus est bellō: pācem veniamque rogāmus;

nec tibi laus armīs victus inermis erō.

necte comam myrtō, māternās iunge columbās;

quī deceat, currum vītricus ipse dabit;

inque datō currū, populō clāmante triumphum,25

stābis et adiunctās arte movēbis avēs.

dūcentur captī iuvenēs captaeque puellae:

haec tibi magnificus pompa triumphus erit.

ipse ego, praeda recēns, factum modo vulnus habēbō

et nova captīvā vincula mente feram.30

Mēns Bona dūcētur manibus post terga retortīs

et Pudor et castrīs quicquid Amōris obest.

omnia tē metuent, ad tē sua bracchia tendēns

vulgus 'iō' magnā vōce 'triumphe' canet.

Blanditiae comitēs tibi erunt Errorque Furorque,35

assiduē partēs turba secūta tuās.

hīs tū mīlitibus superās hominēsque deōsque;

haec tibi sī dēmās commoda, nūdus eris.

laeta triumphantī dē summō māter Olympō

plaudet et appositās sparget in ōra rosās.40

tū pinnās gemmā, gemmā variante capillōs

ībis in aurātīs aureus ipse rotīs.

tum quoque nōn paucōs, sī tē bene nōvimus, ūrēs;

tum quoque praeteriēns vulnera multa dabis.

nōn possunt, licet ipse velīs, cessāre sagittae;45

fervida vīcīnō flamma vapōre nocet.

tālis erat domitā Bacchus Gangētide terrā:

tū gravis ālitibus, tigribus ille fuit.

ergō cum possim sacrī pars esse triumphī,

parce tuās in mē perdere victor opēs.50

aspice cognātī fēlīcia Caesaris arma:

quā vīcit, victōs prōtegit ille manū.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-2