Amores 1.6

Iānitor (indignum) dūrā religāte catēnā,

difficilem mōtō cardine pande forem.

quod precor exiguum est: aditū fac iānua parvō

oblīquum capiat sēmiadaperta latus.

longus amor tālēs corpus tenuāvit in ūsūs5

aptaque subductō pondere membra dedit;

ille per excubiās custōdum lēniter īre

nstrat, inoffēnsōs dērigit ille pedēs.

at quondam noctem simulācraque vāna timēbam;

mīrābar, tenebrīs quisquis itūrus erat:10

rīsit, ut audīrem, tenerā cum mātre Cupīdō

et leviter 'fīēs tū quoque fortis' ait.

nec mora, vēnit amor: nōn umbrās nocte volantēs,

nōn timeō strictās in mea fāta manūs;

tē nimium lentum timeō, tibi blandior ūnī:15

tū, mē quō possīs perdere, fulmen habēs.

aspice (utī videās, immītia claustra relaxā)

ūda sit ut lacrimīs iānua facta meīs.

certē ego, cum positā stārēs ad verbera veste,

ad dominam prō tē verba tremente tulī.20

ergō, quae valuit prō tē quoque grātia quondam,

heu facinus! prō mē nunc valet illa parum?

redde vicem meritīs: grātō licet esse, quod optās.

tempora noctis eunt; excute poste seram.

excute: sīc umquam longā relevēre catēnā,25

nec tibi perpetuō serva bibātur aqua.

ferreus ōrantem nēquīquam, iānitor, audīs:

rōboribus dūrīs iānua fulta riget.

urbibus obsessīs clausae mūnīmina portae

prōsunt: in mediā pāce quid arma timēs?30

quid faciēs hostī, quī sīc exclūdis amantem?

tempora noctis eunt; excute poste seram.

nōn ego mīlitibus veniō comitātus et armīs:

sōlus eram, sī nōn saevus adesset Amor;

hunc ego, sī cupiam, nusquam dīmittere possum:35

ante vel ā membrīs dīvidar ipse meīs.

ergō Amor et modicum circā mea tempora vīnum

mēcum est et madidīs lapsa corōna comīs.

arma quis haec timeat? quis nōn eat obvius illīs?

tempora noctis eunt; excute poste seram.40

lentus es, an somnus, quī tē male perdat, amantis

verba dat in ventōs aure repulsa tuā?

at, meminī, prīmō, cum tē cēlāre volēbam,

pervigil in mediae sīdera noctis erās.

forsitan et tēcum tua nunc requiēscit amīca:45

heu, melior quantō sors tua sorte meā!

dummodo sīc, in mē dūrae transīte catēnae.

tempora noctis eunt; excute poste seram.

fallimur, an versō sonuērunt cardine postēs

raucaque concussae signa dedēre forēs?50

fallimur: impulsa est animōsō iānua ventō.

ei mihi, quam longē spem tulit aura meam!

sī satis es raptae, Boreā, memor Ōrīthyiae,

hūc ades et surdās flāmine tunde forēs.

urbe silent tōtā, vitreōque madentia rōre55

tempora noctis eunt; excute poste seram,

aut ego iam ferrōque ignīque parātior ipse,

quem face sustineō, tēcta superba petam.

nox et Amor vīnumque nihil moderābile suādent:

illa pudōre vacat, Līber Amorque metū.60

omnia cōnsūmpsī, nec tē precibusque minīsque

mōvimus, ō foribus dūrior ipse tuīs.

nōn tē fōrmōsae decuit servāre puellae

līmina: sollicitō carcere dignus erās.

iamque pruīnōsōs mōlītur Lūcifer axēs,65

inque suum miserōs excitat āles opus.

at tū, nōn laetīs dētracta corōna capillīs,

dūra super tōtā līmina nocte iacē;

tū dominae, cum tē prōiectam māne vidēbit,

temporis absūmptī tam male testis eris.70

quāliscumque valē sentīque abeuntis honōrem,

lente nec admissō turpis amante, valē.

vōs quoque, crūdēlēs rigidō cum līmine postēs

dūraque cōnservae ligna, valēte, forēs.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-6