Amores 1.13

Iam super ōceanum venit ā seniōre marītō

flāva pruīnōsō quae vehit axe diem.

quō properās, Aurōra? manē: sīc Memnonis umbrīs

annua sollemnī caede parentet avis.

nunc iuvat in tenerīs dominae iacuisse lacertīs;5

sī quandō, laterī nunc bene iūncta meō est.

nunc etiam somnī pinguēs et frīgidus āēr,

et liquidum tenuī gutture cantat avis.

quō properās ingrāta virīs, ingrāta puellīs?

rōscida purpureā supprime lōra manū.10

ante tuōs ortūs melius sua sīdera servat

nāvita nec mediā nescius errat aquā.

tē surgit quamvīs lassus veniente viātor

et mīles saevās aptat ad arma manūs.

prīma bidente vidēs onerātōs arva colentēs,15

prīma vocās tardōs sub iuga panda bovēs.

tū puerōs somnō fraudās trādisque magistrīs,

ut subeant tenerae verbera saeva manūs,

atque eadem sponsum †cultōs† ante ātria mittis,

ūnius ut verbī grandia damna ferant.20

nec tū cōnsultō nec tū iūcunda disertō:

cōgitur ad lītēs surgere uterque novās.

tū, cum fēmineī possint cessāre labōrēs,

lānificam revocās ad sua pēnsa manum.

omnia perpeterer; sed surgere māne puellās25

quis, nisi cui nōn est ūlla puella, ferat?

optāvī quotiēns nē nox tibi cēdere vellet,

nē fugerent vultūs sīdera mōta tuōs!

optāvī quotiēns aut ventus frangeret axem

aut caderet spissā nūbe retentus equus!30

invida, quō properās? quod erat tibi fīlius āter,

māternī fuerat pectoris ille color.

Tīthōnō vellem dē tē nārrāre licēret

fēmina nōn caelō turpior ūlla foret.

illum dum refugis, longō quia grandior aevō,35

surgis ad invīsās ā sene māne rotās;

at sī quem manibus Cephalum complexa tenērēs,

clāmārēs “lentē currite, noctis equī.”

cūr ego plectar amāns, sī vir tibi marcet ab annīs?

num mē nūpsistī conciliante senī?40

aspice quot somnōs iuvenī dōnārit amātō

Lūna, neque illīus fōrma secunda tuae.

ipse deum genitor, nē tē tam saepe vidēret,

commīsit noctēs in sua vōta duās.

iurgia fīnieram. scīrēs audīsse: rubēbat,45

nec tamen adsuētō tardius orta diēs.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-13