Amores 1.7

Adde manūs in vincla meās (meruēre catēnās),

dum furor omnis abit, sī quis amīcus ades:

nam furor in dominam temerāria bracchia mōvit;

flet mea vēsānā laesa puella manū.

tunc ego vel cārōs potuī violāre parentēs5

saeva vel in sānctōs verbera ferre deōs.

quid? nōn et clipeī dominus septemplicis Aiax

strāvit dēprēnsōs lāta per arva gregēs,

et vindex in mātre patris, malus ultor, Orestēs

ausus in arcānās poscere tēla deās?10

ergō ego dīgestōs potuī laniāre capillōs?

nec dominam mōtae dēdecuēre comae:

sīc fōrmōsa fuit; tālem Schoenēida dīcam

Maenaliās arcū sollicitāsse ferās;

tālis periūrī prōmissaque vēlaque Thēsei15

flēvit praecipitēs Crēssa tulisse Notōs;

sīc, nisi vittātīs quod erat, Cassandra, capillīs,

prōcubuit templō, casta Minerva, tuō.

quis mihi nōn 'dēmēns,' quis nōn mihi 'barbare' dīxit?

ipsa nihil: pavidō est lingua retenta metū.20

sed tacitī fēcēre tamen convīcia vultūs;

ēgit mē lacrimīs ōre silente reum.

ante meōs umerīs vellem cecidisse lacertōs;

ūtilius potuī parte carēre meī:

in mea vēsānās habuī dispendia vīrēs25

et valuī, poenam fortis in ipse meam.

quid mihi vōbīscum, caedis scelerumque ministrae?

dēbita sacrilegae vincla subīte manūs.

an, sī pulsāssem minimum dē plēbe Quirītem,

plecterer: in dominam iūs mihi māius erit?30

pessima Tȳdīdēs scelerum monimenta relīquit:

ille deam prīmus perculit; alter ego.

et minus ille nocēns: mihi quam profitēbar amāre

laesa est; Tȳdīdēs saevus in hoste fuit.

ī nunc, magnificōs victor mōlīre triumphōs,35

cinge comam laurō vōtaque redde Iovī,

quaeque tuōs currūs comitantum turba sequētur,

clāmet 'iō, fortī victa puella virō est!'

ante eat effūsō trīstis captīva capillō,

sī sinerent laesae, candida tōta, genae.40

aptius impressīs fuerat līvēre labellīs

et collum blandī dentis habēre notam.

dēnique sī tumidī rītū torrentis agēbar

caecaque mē praedam fēcerat īra suam,

nōnne satis fuerat timidae inclāmāsse puellae45

nec nimium rigidās intonuisse minās

aut tunicam ā summā dīdūcere turpiter ōrā

ad mediam (mediae zōna tulisset opem)?

at nunc sustinuī raptīs ā fronte capillīs

ferreus ingenuās ungue notāre genās.50

astitit illa āmēns albō et sine sanguine vultū,

caeduntur Pariīs quālia saxa iugīs;

exanimēs artūs et membra trementia vīdī,

ut cum pōpuleās ventilat aura comās,

ut lēnī Zephyrō gracilis vibrātur harundō55

summave cum tepidō stringitur unda Notō;

suspēnsaeque diū lacrimae fluxēre per ōra,

quāliter abiectā dē nive mānat aqua.

tunc ego mē prīmum coepī sentīre nocentem;

sanguis erant lacrimae, quās dabat illa, meus.60

ter tamen ante pedēs voluī prōcumbere supplex;

ter formīdātās reppulit illa manūs.

at tū nē dubitā (minuet vindicta dolōrem)

prōtinus in vultūs unguibus īre meōs;

nec nostrīs oculīs nec nostrīs parce capillīs:65

quamlibet infirmās adiuvat īra manūs.

nēve meī sceleris tam trīstia signa supersint,

pōne recompositās in statiōne comās.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-7