Amores 1.3

Iūsta precor: quae mē nūper praedāta puella est

aut amet aut faciat cūr ego semper amem.

ā, nimium voluī: tantum patiātur amārī;

audierit nostrās tot Cytherēa precēs.

accipe, per longōs tibi quī dēserviat annōs;5

accipe, quī pūrā nōrit amāre fidē.

sī mē nōn veterum commendant magna parentum

nōmina, sī nostrī sanguinis auctor eques,

nec meus innumerīs renovātur campus arātrīs,

temperat et sūmptūs parcus uterque parēns:10

at Phoebus comitēsque novem vītisque repertor

hāc faciunt et mē quī tibi dōnat Amor

et nūllī cessūra fidēs, sine crīmine mōrēs,

nūdaque simplicitās purpureusque pudor.

nōn mihi mīlle placent, nōn sum dēsultor amōris:15

tū mihi, sī qua fidēs, cūra perennis eris;

tēcum, quōs dederint annōs mihi fīla sorōrum,

vīvere contingat tēque dolente morī.

tē mihi māteriem fēlīcem in carmina praebē:

prōvenient causā carmina digna suā.20

carmine nōmen habent exterrita cornibus Īō

et quam flūmineā lūsit adulter ave

quaeque super pontum simulātō vecta iuvencō

virgineā tenuit cornua vāra manū.

nōs quoque per tōtum pariter cantābimur orbem25

nctaque semper erunt nōmina nostra tuīs.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-3