Amores 1.4

Vir tuus est epulās nōbīs aditūrus eāsdem:

ultima cēna tuō sit precor illa virō.

ergō ego dīlectam tantum convīva puellam

aspiciam? tangī quem iuvet, alter erit,

alteriusque sinūs aptē subiecta fovēbis?5

iniciet collō, cum volet, ille manum?

dēsine mīrārī, positō quod candida vīnō

Ātracis ambiguōs trāxit in arma virōs;

nec mihi silva domus nec equō mea membra cohaerent:

vix ā tē videor posse tenēre manūs.10

quae tibi sint facienda tamen cognōsce, nec Eurīs

dā mea nec tepidīs verba ferenda Notīs.

ante venī quam vir; nec quid, sī vēneris ante,

possit agī videō, sed tamen ante venī.

cum premet ille torum, vultū comes ipsa modestō15

ībis ut accumbās, clam mihi tange pedem;

mē spectā nūtūsque meōs vultumque loquācem:

excipe fūrtīvās et refer ipsa notās.

verba superciliīs sine vōce loquentia dīcam;

verba legēs digitīs, verba notāta merō.20

cum tibi succurret Veneris lascīvia nostrae,

purpureās tenerō pollice tange genās;

sīquid erit, dē mē tacitā quod mente querāris,

pendeat extrēmā mollis ab aure manus;

cum tibi, quae faciam, mea lūx, dīcamve, placēbunt,25

versētur digitīs ānulus usque tuīs;

tange manū mēnsam, tangunt quō mōre precantēs,

optābis meritō cum mala multa virō.

quod tibi miscuerit, sapiās, bibat ipse iubētō;

tū puerum leviter posce, quod ipsa volēs:30

quae tū reddiderīs, ego prīmus pōcula sūmam,

et, quā tū biberīs, hāc ego parte bibam.

sī tibi forte dabit quod praegustāverit ipse,

rēice lībātōs illius ōre cibōs.

nec premat impositīs sinitō tua colla lacertīs,35

mīte nec in rigidō pectore pōne caput,

nec sinus admittat digitōs habilēsve papillae;

ōscula praecipuē nūlla dedisse velīs.

ōscula sī dederis, fīam manifestus amātor

et dīcam “mea sunt” iniciamque manum.40

haec tamen aspiciam, sed quae bene pallia cēlant,

illa mihī caecī causa timōris erunt.

nec femorī committe femur nec crūre cohaerē

nec tenerum dūrō cum pede iunge pedem.

multa miser timeō, quia fēcī multa protervē,45

exemplīque metū torqueor ipse meī:

saepe mihī dominaeque meae properāta voluptās

veste sub iniectā dulce perēgit opus.

hoc tū nōn faciēs; sed nē fēcisse putēris,

cōnscia dē tergō pallia dēme tuō.50

vir bibat usque rogā (precibus tamen ōscula dēsint),

dumque bibit, fūrtim, sī potes, adde merum.

sī bene compositus somnō vīnōque iacēbit,

cōnsilium nōbīs rēsque locusque dabunt.

cum surgēs abitūra domum, surgēmus et omnēs,55

in medium turbae fac memor agmen eās:

agmine mē inveniēs aut inveniēris in illō;

quidquid ibī poteris tangere, tange, meī.

mē miserum! monuī, paucās quod prōsit in hōrās;

sēparor ā dominā nocte iubente meā.60

nocte vir inclūdet; lacrimīs ego maestus obortīs,

quā licet, ad saevās prōsequar usque forēs.

ōscula iam sūmet, iam nōn tantum ōscula sūmet:

quod mihi dās furtim, iūre coacta dabis.

vērum invīta datō (potes hoc) similisque coactae:65

blanditiae taceant sitque maligna Venus.

sī mea vōta valent, illum quoque nē iuvet optō;

sī minus, at certē tē iuvet inde nihil.

sed quaecumque tamen noctem fortūna sequētur,

crās mihi cōnstantī vōce dedisse negā.70

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-4