Amores 1.1

Arma gravī numerō violentaque bella parābam

ēdere, māteriā conveniente modīs.

pār erat īnferior versus; rīsisse Cupīdō

dīcitur atque ūnum surripuisse pedem.

“quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iūris?5

Pīeridum vātēs, nōn tua, turba sumus.

quid, sī praeripiat flāvae Venus arma Minervae,

ventilet accēnsās flāva Minerva facēs?

quis probet in silvīs Cererem rēgnāre iugōsīs,

lēge pharētrātae virginis arva colī?10

crīnibus īnsignem quis acūtā cuspide Phoebum

īnstruat, Āoniam Marte movente lyram?

sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia rēgna:

cūr opus adfectās ambitiōse novum?

an, quod ubīque, tuum est? tua sunt Helicōnia tempē?15

vix etiam Phoebō iam lyra tūta sua est?

cum bene surrēxit versū nova pāgina prīmō,

attenuat nervōs proximus ille meōs.

nec mihi māteria est numerīs leviōribus apta,

aut puer aut longās cōmpta puella comās.”20

questus eram, pharetrā cum prōtinus ille solūtā

lēgit in exitium spīcula facta meum

lūnāvitque genū sinuōsum fortiter arcum

“quod”que “canās, vātēs, accipe” dīxit “opus.”

mē miserum! certās habuit puer ille sagittās:25

ūror, et in vacuō pectore rēgnat Amor.

sex mihi surgat opus numerīs, in quīnque resīdat;

ferrea cum vestrīs bella valēte modīs.

cingere lītoreā flāventia tempora myrtō,

Mūsa per undēnōs ēmodulanda pedēs.30

Horizontal Tabs

Article Nav
Next: 

Citation

Turpin, William. Ovid: Amores Book 1. Dickinson College Commentaries (2012). http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-1