Amores 1.11

Colligere incertōs et in ordine pōnere crīnēs

docta neque ancillās inter habenda Napē

inque ministeriīs fūrtīvae cognita noctis

ūtilis et dandīs ingeniōsa notīs,

saepe venīre ad mē dubitantem hortāta Corinnam,5

saepe labōrantī fīda reperta mihi,

accipe et ad dominam perarātās māne tabellās

perfer et obstantēs sēdula pelle morās.

nec silicum vēnae nec dūrum in pectore ferrum

nec tibi simplicitās ōrdine māior adest;10

crēdibile est et tē sēnsisse Cupīdinis arcūs:

in mē mīlitiae signa tuēre tuae.

sī quaeret quid agam, spē noctis vīvere dīcēs;

cētera fert blandā cēra notāta manū.

dum loquor, hōra fugit: vacuae bene redde tabellās,15

vērum continuō fac tamen illa legat.

aspiciās oculōs mandō frontemque legentis:

et tacitō vultū scīre futūra licet.

nec mora, perlēctīs rescrībat multa iubētō:

ōdī, cum lātē splendida cēra vacat.20

comprimat ōrdinibus versūs, oculōsque morētur

margine in extrēmō littera †rāsa† meōs.

quid digitōs opus est graphiō lassāre tenendō?

hoc habeat scrīptum tōta tabella "venī."

nōn ego victrīcēs laurō redimīre tabellās25

nec Veneris mediā pōnere in aede morer.

subscrībam VENERĪ FĪDĀS SIBI NĀSO MINISTRĀS

DĒDICAT. AT NŪPER VĪLE FUISTIS ACER.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-11