Amores 1.5

Aestus erat, mediamque diēs exēgerat hōram;

apposuī mediō membra levanda torō.

pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae,

quāle ferē silvae lūmen habēre solent,

quālia sublūcent fugiente crepuscula Phoebō5

aut ubi nox abiit nec tamen orta diēs.

illa verēcundīs lūx est praebenda puellīs,

quā timidus latebrās spēret habēre pudor.

ecce, Corinna venit tunicā vēlāta recīnctā,

candida dīviduā colla tegente comā,10

quāliter in thalamōs fōrmōsa Samīramis īsse

dīcitur et multīs Lāis amāta virīs.

dēripuī tunicam; nec multum rāra nocēbat,

pugnābat tunicā sed tamen illa tegī;

cumque ita pugnāret tamquam quae vincere nōllet,15

victa est nōn aegrē prōditiōne suā.

ut stetit ante oculōs positō vēlāmine nostrōs,

in tōtō nusquam corpore menda fuit:

quōs umerōs, quālēs vīdī tetigīque lacertōs!

rma papillārum quam fuit apta premī!20

quam castīgātō plānus sub pectore venter!

quantum et quāle latus! quam iuvenāle femur!

singula quid referam? nīl nōn laudābile vīdī,

et nūdam pressī corpus ad usque meum.

cētera quis nescit? lassī requiēvimus ambō.25

prōveniant mediī sīc mihi saepe diēs.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-5