Amores 1.14

Dīcēbam “medicāre tuōs dēsiste capillōs”;

tingere quam possīs, iam tibi nūlla coma est.

at sī passa forēs, quid erat spatiōsius illīs?

contigerant īmum, quā patet, usque latus.

quid, quod erant tenuēs et quōs ornāre timērēs,5

vēla colōrātī quālia Sēres habent,

vel pede quod gracilī dēdūcit arānea fīlum,

cum leve dēsertā sub trabe nectit opus?

nec tamen āter erat neque erat tamen aureus ille

sed, quamvīs neuter, mixtus uterque color,10

quālem clīvōsae madidīs in vallibus Īdae

ardua dēreptō cortice cedrus habet.

adde quod et docilēs et centum flexibus aptī

et tibi nūllīus causa dolōris erant.

nōn acus abrūpit, nōn vallum pectinis illōs;15

ōrnātrix tūtō corpore semper erat;

ante meōs saepe est oculōs ōrnāta nec umquam

bracchia dēreptā saucia fēcit acū.

saepe etiam nōndum dīgestīs māne capillīs

purpureō iacuit sēmisupīna torō;20

tum quoque erat neglēcta decēns, ut Thrācia Bacchē,

cum temerē in viridī grāmine lassa iacet.

cum gracilēs essent tamen et lānūginis instar,

heu, mala vexātae quanta tulēre comae!

quam sē praebuerunt ferrō patienter et ignī,25

ut fieret tortō nexilis orbe sinus!

clāmābam "scelus est istōs, scelus, ūrere crīnēs.

sponte decent: capitī, ferrea, parce tuō.

vim procul hinc removē: nōn est, quī dēbeat ūrī;

ērudit admōtās ipse capillus acūs."30

fōrmōsae periēre comae, quās vellet Apollō,

quās vellet capitī Bacchus inesse suō;

illīs contulerim, quās quondam nūda Diōnē

pingitur ūmentī sustinuisse manū.

quid male dispositōs quereris periisse capillōs?35

quid speculum maestā pōnis inepta manū?

nōn bene cōnsuētīs ā tē spectāris ocellīs:

ut placeās, dēbēs immemor esse tuī.

nōn tē cantātae laesērunt paelicis herbae,

nōn anus Haemoniā perfida lāvit aquā,40

nec tibi vīs morbī nocuit (procul ōmen abestō),

nec minuit dēnsās invida lingua comās:

facta manū culpāque tuā dispendia sentīs;

ipsa dabās capitī mixta venēna tuō.

nunc tibi captīvōs mittet Germānia crīnēs;45

tūta triumphātae mūnere gentis eris.

ō quam saepe comās aliquō mīrante rubēbis

et dīcēs “ēmptā nunc ego merce probor.

nescioquam prō mē laudat nunc iste Sygambram;

fāma tamen meminī cum fuit ista mea.”50

mē miserum! lacrimās male continet ōraque dextrā

prōtegit ingenuās picta rubōre genās;

sustinet antīquōs gremiō spectatque capillōs,

ei mihi, nōn illō mūnera digna locō.

collige cum vultū mentem: reparābile damnum est;55

postmodo nātīvā cōnspiciēre comā.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-14