Amores 1.10

Quālis ab Eurōtā Phrygiīs āvecta carīnīs

coniugibus bellī causa duōbus erat,

quālis erat Lēdē, quam plūmīs abditus albīs

callidus in falsā lūsit adulter ave,

quālis Amȳmōnē siccīs errāvit in Argīs,5

cum premeret summī verticis urna comās,

tālis erās: aquilamque in tē taurumque timēbam

et quicquid magnō dē Iove fēcit Amor.

nunc timor omnis abest animīque resānuit error,

nec faciēs oculōs iam capit ista meōs.10

cūr sim mūtātus quaeris? quia mūnera poscis:

haec tē nōn patitur causa placēre mihi.

dōnec erās simplex, animum cum corpore amāvī;

nunc mentis vitiō laesa figūra tua est.

et puer est et nūdus Amor, sine sordibus annōs15

et nūllās vestēs, ut sit apertus, habet.

quid puerum Veneris pretiō prōstāre iubētis?

quō pretium condat, nōn habet ille sinum.

nec Venus apta ferīs Veneris nec fīlius armīs:

nōn decet imbellēs aera merēre deōs.20

stat meretrix certō cuivīs mercābilis aere

et miserās iussō corpore quaerit opēs;

dēvovet imperium tamen haec lēnōnis avārī

et, quod vōs facitis sponte, coacta facit.

sūmite in exemplum pecudēs ratiōne carentēs:25

turpe erit, ingenium mītius esse ferīs.

nōn equa mūnus equum, nōn taurum vacca poposcit,

nōn ariēs placitam mūnere captat ovem.

sōla virō mulier spoliīs exultat adēmptīs,

sōla locat noctēs, sōla licenda venit30

et vendit, quod utrumque iuvat, quod uterque petēbat,

et pretium, quantī gaudeat ipsa, facit.

quae Venus ex aequō ventūra est grāta duōbus,

altera cūr illam vendit et alter emit?

cūr mihi sit damnō, tibi sit lucrōsa voluptās,35

quam sociō mōtū fēmina virque ferunt?

nec bene conductī vendunt periūria testēs

nec bene sēlectī iūdicis arca patet.

turpe reōs emptā miserōs dēfendere linguā,

quod faciat magnās, turpe tribūnal, opēs;40

turpe torī reditū cēnsūs augēre paternōs

et faciem lucrō prōstituisse suam.

grātia prō rēbus meritō dēbētur inēmptīs;

prō male conductō grātia nūlla torō.

omnia conductor solvit mercēde solūtā;45

nōn manet officiō dēbitor ille tuō.

parcite, formōsae, pretium prō nocte paciscī:

nōn habet ēventūs sordida praeda bonōs.

nōn fuit armillās tantī pepigisse Sabīnās

ut premerent sacrae virginis arma caput;50

ē quibus exierat, trāiēcit viscera ferrō

fīlius, et poenae causa monīle fuit.

nec tamen indignum est ā dīvite praemia poscī:

mūnera poscentī quod dare possit habet;

carpite dē plēnīs pendentēs vītibus ūvās,55

praebeat Alcinoī pōma benignus ager.

officium pauper numeret studiumque fidemque;

quod quis habet, dominae cōnferat omne suae.

est quoque carminibus meritās celebrāre puellās

dōs mea: quam voluī, nōta fit arte meā.60

scindentur vestēs, gemmae frangentur et aurum;

carmina quam tribuent, fāma perennis erit.

nec dare, sed pretium poscī dēdignor et ōdī;

quod nego poscentī, dēsine velle, dabō.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 

Suggested Citation

William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. http://dcc.dickinson.edu/ovid-amores/amores-1-10