24.35–84

τὸν δʼ αὖτε ψυχὴ προσεφώνεεν Ἀτρείδαο·35

ὄλβιε Πηλέος υἱέ, θεοῖς ἐπιείκελʼ Ἀχιλλεῦ,

ὃς θάνες ἐν Τροίῃ ἑκὰς Ἄργεος· ἀμφὶ δέ σʼ ἄλλοι

κτείνοντο Τρώων καὶ Ἀχαιῶν υἷες ἄριστοι,

μαρνάμενοι περὶ σεῖο· σὺ δʼ ἐν στροφάλιγγι κονίης

κεῖσο μέγας μεγαλωστί, λελασμένος ἱπποσυνάων.40

ἡμεῖς δὲ πρόπαν ἦμαρ ἐμαρνάμεθʼ· οὐδέ κε πάμπαν

παυσάμεθα πτολέμου, εἰ μὴ Ζεὺς λαίλαπι παῦσεν.

αὐτὰρ ἐπεί σʼ ἐπὶ νῆας ἐνείκαμεν ἐκ πολέμοιο,

κάτθεμεν ἐν λεχέεσσι, καθήραντες χρόα καλὸν

24.1–34

Ἑρμῆς δὲ ψυχὰς Κυλλήνιος ἐξεκαλεῖτο

ἀνδρῶν μνηστήρων· ἔχε δὲ ῥάβδον μετὰ χερσὶν

καλὴν χρυσείην, τῇ τʼ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει

ὧν ἐθέλει, τοὺς δʼ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει·

τῇ ῥʼ ἄγε κινήσας, ταὶ δὲ τρίζουσαι ἕποντο.5

ὡς δʼ ὅτε νυκτερίδες μυχῷ ἄντρου θεσπεσίοιο

τρίζουσαι ποτέονται, ἐπεί κέ τις ἀποπέσῃσιν

ὁρμαθοῦ ἐκ πέτρης, ἀνά τʼ ἀλλήλῃσιν ἔχονται,

ὣς αἱ τετριγυῖαι ἅμʼ ἤϊσαν· ἦρχε δʼ ἄρα σφιν

Ἑρμείας ἀκάκητα κατʼ εὐρώεντα κέλευθα.10

4.559–566

Haec super arvōrum cultū pecorumque canēbam

et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum560

fulminat Euphrātēn bellō victorque volentēs

per populōs dat iūra viamque adfectat Olympō.

Illō Vergilium mē tempore dulcis alēbat

Parthenopē studiīs flōrentem ignōbilis ōtī,

carmina quī lūsī pāstōrum audāxque iuventā,565

Tītyre, tē patulae cecinī sub tegmine fāgī.

4.548–558

Haud mora, continuō mātris praecepta facessit:

ad dēlūbra venit, mōnstrātās excitat ārās,

quattuor eximiōs praestantī corpore taurōs550

dūcit et intactā totidem cervīce iuvencās.

Post, ubi nōna suōs Aurōra indūxerat ortūs,

īnferiās Orpheī mittit, lūcumque revīsit.

Hīc vērō subitum ac dictū mīrābile mōnstrum

aspiciunt, liquefacta boum per vīscera tōtō555

strīdere apēs uterō et ruptīs effervere costīs,

immēnsāsque trahī nūbēs, iamque arbore summā

4.528–547

Haec Prōteus, et sē iactū dedit aequor in altum,

quāque dedit, spūmantem undam sub vertice torsit.

At nōn Cȳrēnē, namque ultrō adfāta timentem:530

‘Nāte, licet tristēs animō dēpōnere cūrās.

Haec omnis morbī causa, hinc miserābile Nymphae,

cum quibus illa chorōs lūcīs agitābat in altīs,

exitium mīsēre apibus. Tū mūnera supplex

tende petēns pācem et facilēs venerāre Napaeās;535

namque dabunt veniam vōtīs, īrāsque remittent.

4.494–527

Illa ‘Quis et mē’ inquit ‘miseram et tē perdidit, Orpheu,

quis tantus furor? Ēn iterum crūdēlia retrō495

fāta vocant, conditque natantia lūmina somnus.

Iamque valē: feror ingentī circumdata nocte

invalidāsque tibī tendēns, heu nōn tua, palmās.’

dīxit et ex oculīs subitō, ceu fūmus in aurās

commixtus tenuēs, fūgit dīversa, neque illum500

prēnsantem nēquīquam umbrās et multa volentem

dīcere praetereā vīdit; nec portitor Orcī

4.467–493

Taenariās etiam faucēs, alta ōstia Dītis,

et cālīgantem nigrā formīdine lūcum

ingressus, Mānēsque adiit rēgemque tremendum

nesciaque hūmānīs precibus mansuēscere corda.470

At cantū commōtae Erebī dē sēdibus īmīs

umbrae ībant tenuēs simulācraque lūce carentum,

quam multa in foliīs avium sē mīlia condunt,

Vesper ubi aut hībernus agit dē montibus imber,

mātrēs atque virī dēfunctaque corpora vītā475

magnanimum hērōum, puerī innūptaeque puellae,

4.453–466

‘Nōn tē nūllīūs exercent nūminis īrae;

magna luis commissa: tibi hās miserābilis Orpheus

haudquāquam ob meritum poenās, nī fāta resistant,455

suscitat, et raptā graviter prō coniuge saevit.

Illa quidem, dum tē fugeret per flūmina praeceps,

immānem ante pedēs hydrum moritūra puella

servantem rīpās altā nōn vīdit in herbā.

At chorus aequālis Dryadum clāmōre suprēmōs460

implēvit montēs; flērunt Rhodopēiae arcēs

altaque Pangaea et Rhēsī Māvortia tellūs

4.437–452

Cuius Aristaeō quoniam est oblāta facultās,

vix dēfessa senem passus compōnere membra

cum clāmōre ruit magnō, manicīsque iacentem

occupat. Ille suae contrā nōn immemor artis440

omnia trānsfōrmat sēsē in mīrācula rērum,

ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.

Vērum ubi nulla fugam reperit fallācia, victus

in sēsē redit atque hominis tandem ōre locūtus

‘Nam quis tē, iuvenum confīdentissime, nostrās445

4.415–436

Haec ait et liquidum ambrosiae dēfundit odōrem,415

quō tōtum nātī corpus perdūxit; at illī

dulcis compositīs spīrāvit crīnibus aura

atque habilis membrīs vēnit vigor. Est specus ingēns

exēsī latere in montis, quō plūrima ventō

cōgitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs,420

dēprēnsīs ōlim statiō tūtissima nautīs;

intus sē vastī Prōteus tegit ōbice saxī.

Hīs iuvenem in latebrīs āversum ā lūmine Nympha

conlocat, ipsa procul nebulīs obscūra resistit.