Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 788-800

Hūc geminās nunc flecte aciēs, hanc aspice gentem

Rōmānōsque tuōs. hīc Caesar et omnis Iǖlī

prōgeniēs magnum caelī ventūra sub axem.790

Hīc vir, hic est, tibi quem prōmittī saepius audīs,

Augustus Caesar, dīvī genus, aurea condet

saecula quī rūrsus Latiō rēgnāta per arva

Sāturnō quondam, super et Garamantas et Indōs

prōferet imperium; iacet extrā sīdera tellūs,795

extrā annī sōlisque viās, ubi caelifer Atlās

axem umerō torquet stellīs ārdentibus aptum.

Huius in adventum iam nunc et Caspia rēgna

respōnsīs horrent dīvum et Maeōtia tellūs,

et septemgeminī turbant trepida ōstia Nīlī.800

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-788-800