Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 384-416

Ergō iter inceptum peragunt fluviōque propinquant.

Nāvita quōs iam inde ut Stygiā prōspexit ab undā385

per tacitum nemus īre pedemque advertere rīpae,

sīc prior adgreditur dictīs atque increpat ultrō:

'Quisquis es, armātus quī nostra ad flūmina tendis,

fāre age, quid veniās, iam istinc et comprime gressum.

Umbrārum hic locus est, somnī noctisque sopōrae:390

corpora vīva nefās Stygiā vectāre carīnā.

Nec vērō Alcīdēn mē sum laetātus euntem

accēpisse lacū, nec Thēsea Pīrithoümque,

dīs quamquam genitī atque invictī vīribus essent.

Tartareum ille manū custōdem in vincla petīvit395

ipsius ā soliō rēgis trāxitque trementem;

hī dominam Dītis thalamō dēdūcere adortī.'

Quae contrā breviter fāta est Amphrӯsia vātēs:

'Nūllae hīc īnsidiae tālēs (absiste movērī),

nec vim tēla ferunt; licet ingēns iānitor antrō400

aeternum lātrāns exsanguēs terreat umbrās,

casta licet patruī servet Prōserpina līmen.

Trōïus Aenēās, pietāte īnsignis et armīs,

ad genitōrem īmās Erebī dēscendit ad umbrās.

Sī tē nūlla movet tantae pietātis imāgō,405

at rāmum hunc' (aperit rāmum quī veste latēbat)

'agnōscās.' Tumida ex īrā tum corda resīdunt;

nec plūra hīs. Ille admīrāns venerābile dōnum

fātālis virgae longō post tempore vīsum

caeruleam advertit puppim rīpaeque propinquat.410

Inde aliās animās, quae per iuga longa sedēbant,

dēturbat laxatque forōs; simul accipit alveō

ingentem Aenēān. Gemuit sub pondere cumba

sūtilis et multam accēpit rīmōsa palūdem.

Tandem trāns fluvium incolumēs vātemque virumque415

īnfōrmī līmō glaucāque expōnit in ulvā.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-384-416