Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 893-901

Sunt geminae somnī portae, quārum altera fertur

cornea, quā vērīs facilis datur exitus umbrīs,

altera candentī perfecta nitēns elephantō,895

sed falsa ad caelum mittunt īnsomnia Mānēs.

Hīs ibi tum nātum Anchīsēs ūnāque Sibyllam

prōsequitur dictīs portāque ēmittit eburnā,

ille viam secat ad nāvēs sociōsque revīsit.

Tum sē ad Cāiētae rēctō fert līmite portum.900

Ancora dē prōrā iacitur; stant lītore puppēs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-893-901