Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 854-892

Sīc pater Anchīsēs, atque haec mīrantibus addit:

'Aspice, ut īnsignis spoliīs Mārcellus opīmīs855

ingreditur victorque virōs superēminet omnēs.

Hic rem Rōmānām magnō turbante tumultū

sistet eques, sternet Poenōs Gallumque rebellem,

tertiaque arma patrī suspendet capta Quirīnō.'

Atque hīc Aenēās (ūnā namque īre vidēbat860

ēgregium fōrmā iuvenem et fulgentibus armīs,

sed frōns laeta parum et dēiectō lūmina vultū)

'Quis, pater, ille, virum quī sīc comitātur euntem?

Fīlius, anne aliquis magnā dē stirpe nepōtum?

quī strepitus circā comitum! Quantum īnstar in ipsō!865

Sed nox ātra caput trīstī circumvolat umbrā.'

Tum pater Anchīsēs lacrimīs ingressus obortīs:

'Ō gnāte, ingentem lūctum nē quaere tuōrum;

Ostendent terrīs hunc tantum Fāta nec ultrā

esse sinent. Nimium vōbīs Rōmāna propāgō870

vīsa potēns, superī, propria haec sī dōna fuissent.

Quantōs ille virum magnam Māvortis ad urbem

Campus aget gemitūs! vel quae, Tiberīne, vidēbis

fūnera, cum tumulum praeterlābēre recentem!

Nec puer Īliacā quisquam dē gente Latīnōs875

in tantum spē tollet avōs, nec Rōmula quondam

ūllō sē tantum tellūs iactābit alumnō.

Heu pietās, heu prīsca fidēs invictaque bellō

dextera! Nōn illī sē quisquam impūne tulisset

obvius armātō, seu cum pedes īret in hostem880

seu spūmantis equī foderet calcāribus armōs.

Heu, miserande puer, sī quā fāta aspera rumpās,

tū Mārcellus eris. Manibus date līlia plēnīs

purpureōs spargam flōrēs animamque nepōtis

hīs saltem accumulem dōnīs, et fungar inānī885

mūnere.' Sīc tōtā passim regiōne vagantur

āëris in campīs lātīs atque omnia lūstrant.

Quae postquam Anchīsēs nātum per singula dūxit

incenditque animum fāmae venientis amōre,

exim bella virō memorat quae deinde gerenda,890

Laurentēsque docet populōs urbemque Latīnī,

et quō quemque modō fugiatque feratque labōrem.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-854-892