Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 801-853

Nec vērō Alcīdēs tantum tellūris obīvit,801

fīxerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthī

pācārit nemora et Lernam tremefēcerit arcū;

nec quī pampineīs victor iuga flectit habēnīs

Līber, agēns celsō Nӯsae dē vertice tigrēs.805

Et dubitāmus adhūc virtūtem extendere factīs,

aut metus Ausoniā prohibet cōnsistere terrā?

Quis procul ille autem rāmīs īnsignis olīvae

sacra ferēns? Nōscō crīnēs incānaque menta

rēgis Rōmānī prīmam quī lēgibus urbem810

fundābit, Curibus parvīs et paupere terrā

missus in imperium magnum. Cui deinde subībit

ōtia quī rumpet patriae residēsque movēbit

Tullus in arma virōs et iam dēsuēta triumphīs

agmina. Quem iūxtā sequitur iactantior Ancus815

nunc quoque iam nimium gaudēns populāribus aurīs.

Vīs et Tarquiniōs rēgēs animamque superbam

ultōris Brūtī, fascēsque vidēre receptōs?

Cōnsulis imperium hic prīmus saevāsque secūrēs

accipiet, nātōsque pater nova bella moventēs820

ad poenam pulchrā prō lībertāte vocābit,

īnfēlīx, utcumque ferent ea facta minōrēs:

vincet amor patriae laudumque immēnsa cupīdō.

Quīn Deciōs Drūsōsque procul saevumque secūrī

aspice Torquātum et referentem signa Camillum.825

Illae autem paribus quās fulgere cernis in armīs,

concordēs animae nunc et dum nocte prementur,

heu quantum inter sē bellum, sī lūmina vītae

attigerint, quantās aciēs strāgemque ciēbunt,

aggeribus socer Alpīnīs atque arce Monoecī830

dēscendēns, gener adversīs īnstrūctus Eōīs!

Nē, puerī, nē tanta animīs adsuēscite bella

neu patriae validās in vīscera vertite vīrēs;

Tūque prior, tū parce, genus quī dūcis Olympō,

prōice tēla manū, sanguis meus!—835

Ille triumphātā Capitōlia ad alta Corinthō

victor aget currum caesīs īnsignis Achīvīs.

ēruet ille Argōs Agamemnoniāsque Mycēnās

ipsumque Aeacidēn, genus armipotentis Achillī,

ultus avōs Trōiae templa et temerāta Minervae.840

Quis tē, magne Catō, tacitum aut tē, Cosse, relinquat?

Quis Gracchī genus aut geminōs, duo fulmina bellī,

Scīpiadās, clādem Libyae, parvōque potentem

Fabricium vel tē sulcō, Serrāne, serentem?

Quō fessum rapitis, Fabiī? Tū Maximus ille es,845

ūnus quī nōbīs cūnctandō restituis rem.

Excūdent aliī spīrantia mollius aera

(crēdō equidem), vīvōs dūcent dē marmore vultūs,

ōrābunt causās melius, caelīque meātūs

dēscrībent radiō et surgentia sīdera dīcent:850

tū regere imperiō populōs, Rōmāne, mementō

(hae tibi erunt artēs), pācīque impōnere mōrem,

parcere subiectīs et dēbellāre superbōs.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-801-853