Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 426-476

Continuō audītae vōcēs vāgītus et ingēns

īnfantumque animae flentēs, in līmine prīmō

quōs dulcis vītae exsortēs et ab ūbere raptōs

abstulit ātra diēs et fūnere mersit acerbō;

hōs iūxtā falsō damnātī crīmine mortis.430

Nec vērō hae sine sorte datae, sine iūdice, sēdēs:

quaesītor Mīnōs urnam movet; ille silentum

cōnsiliumque vocat vītāsque et crīmina discit.

Proxima deinde tenent maestī loca, quī sibi lētum

īnsontēs peperēre manū lūcemque perōsī435

prōiēcēre animās. Quam vellent aethere in altō

nunc et pauperiem et dūrōs perferre labōrēs!

Fās obstat, trīstisque palūs inamābilis undae

alligat et noviēs Styx interfūsa coercet.

Nec procul hinc partem fūsī mōnstrantur in omnem440

Lūgentēs Campī; sīc illōs nōmine dīcunt.

Hīc quōs dūrus amor crūdēlī tābe perēdit

sēcrētī cēlant callēs et myrtea circum

silva tegit; cūrae nōn ipsā in morte relinquunt.

Hīs Phaedram Procrinque locīs maestamque Eriphӯlēn445

crūdēlis nātī mōnstrantem vulnera cernit,

Euadnēnque et Pāsiphaēn; hīs Lāodamīa

it comes et iuvenis quondam, nunc fēmina, Caeneus

rūrsus et in veterem fātō revolūta figūram.

Inter quās Phoenissa recēns ā vulnere Dīdō450

errābat silvā in magnā; quam Trōïus hērōs

ut prīmum iūxtā stetit agnōvitque per umbrās

obscūram, quālem prīmō quī surgere mēnse

aut videt aut vīdisse putat per nūbila lūnam,

dēmīsit lacrimās dulcīque adfātus amōre est:455

'Īnfēlīx Dīdō, vērus mihi nūntius ergō

vēnerat exstīnctam ferrōque extrēma secūtam?

Fūneris heu tibi causa fuī? Per sīdera iūrō,

per superōs et sī qua fidēs tellūre sub īmā est,

invītus, rēgīna, tuō dē lītore cessī.460

sed mē iussa deum, quae nunc hās īre per umbrās,

per loca senta sitū cōgunt noctemque profundam,

imperiīs ēgēre suīs; nec crēdere quīvī

hunc tantum tibi mē discessū ferre dolōrem.

Siste gradum tēque aspectū nē subtrahe nostrō.465

Quem fugis? Extrēmum fātō quod tē adloquor hoc est.'

Tālibus Aenēās ārdentem et torva tuentem

lēnībat dictīs animum lacrimāsque ciēbat.

Illa solō fīxōs oculōs āversa tenēbat

nec magis inceptō vultum sermōne movētur470

quam sī dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.

Tandem corripuit sēsē atque inimīca refūgit

in nemus umbriferum, coniūnx ubi prīstinus illī

respondet cūrīs aequatque Sychaeus amōrem.

Nec minus Aenēās cāsū percussus inīquō475

prōsequitur lacrimīs longē et miserātur euntem.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-426-476