Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IV 553-570

Tantōs illa suō rumpēbat pectore questūs:

Aenēās celsā in puppī iam certus eundī

carpēbat somnōs rēbus iam rīte parātīs.555

Huic sē fōrma deī vultū redeuntis eōdem

obtulit in somnīs rūrsusque ita vīsa monēre est,

omnia Mercuriō similis, vōcemque colōremque

et crīnīs flāvōs et membra decōra iuventā:

'Nāte deā, potes hōc sub cāsū dūcere somnōs,560

nec quae tē circum stent deinde perīcula cernis,

dēmēns, nec zephyrōs audīs spīrāre secundōs?

Illa dolōs dīrumque nefās in pectore versat

certa morī, variōsque īrārum concitat aestūs.

Nōn fugis hinc praeceps, dum praecipitāre potestās?565

Iam mare turbārī trabibus saevāsque vidēbis

conlūcēre facēs, iam fervere lītora flammīs,

sī tē hīs attigerit terrīs Aurōra morantem.

Heia age, rumpe morās. Varium et mūtābile semper

fēmina.' Sīc fātus noctī sē immiscuit ātrae.570

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-553-570