Vergil, Aeneid IV 54-89

Hīs dictīs impensō animum flammāvit amōre

spemque dedit dubiae mentī solvitque pudōrem.55

Prīncipiō dēlūbra adeunt pācemque per ārās

exquīrunt; mactant lēctās dē mōre bidentīs

lēgiferae Cererī Phoebōque patrīque Lyaeō,

Iūnōnī ante omnīs, cui vincla iugālia cūrae.

ipsa tenēns dextrā pateram pulcherrima Dīdō60

candentis vaccae media inter cornua fundit,

aut ante ōra deum pinguīs spatiātur ad ārās,

īnstauratque diem dōnīs, pecudumque reclūsīs

pectoribūs inhiāns spīrantia cōnsulit exta.

Heu, vātum ignārae mentēs! Quid vōta furentem,65

quid dēlūbra iuvant? Ēst mollīs flamma medullās

intereā et tacitum vīvit sub pectore vulnus.

Ūritur īnfēlīx Dīdō tōtāque vagātur

urbe furēns, quālis coniectā cerva sagittā,

quam procul incautam nemora inter Crēsia fīxit70

pāstor agēns tēlīs līquitque volātile ferrum

nescius: illa fugā silvās saltūsque peragrat

Dictaeōs; haeret laterī lētālis harundō.

Nunc media Aenēān sēcum per moenia dūcit

Sīdoniāsque ostentat opēs urbemque parātam,75

incipit effārī mediāque in vōce resistit;

nunc eadem lābente diē convīvia quaerit,

Īliacōsque iterum dēmēns audīre labōrēs

exposcit pendetque iterum nārrantis ab ōre.

Post ubi dīgressī, lūmenque obscūra vicissim80

lūna premit suādentque cadentia sīdera somnōs,

sōla domō maeret vacuā strātīsque relictīs

incubat. Illum absēns absentem auditque videtque,

aut gremiō Ascanium genitōris imāgine capta

dētinet, īnfandum sī fallere possit amōrem.85

Nōn coeptae adsurgunt turrēs, nōn arma iuventūs

exercet portūsve aut prōpugnācula bellō

tūta parant: pendent opera interrupta minaeque

mūrōrum ingentēs aequātaque māchina caelō.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-54-89