Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IV 522-552

Nox erat et placidum carpēbant fessa sopōrem

corpora per terrās, silvaeque et saeva quiērant

aequora, cum mediō volvuntur sīdera lāpsū,

cum tacet omnis ager, pecudēs pictaeque volucrēs,525

quaeque lacūs lātē liquidōs quaeque aspera dūmīs

rūra tenent, somnō positae sub nocte silentī.

{Lēnībant cūrās et corda oblīta labōrum}

At nōn īnfēlīx animī Phoenissa, neque umquam529

solvitur in somnōs oculīsve aut pectore noctem530

accipit: ingeminant cūrae rūrsusque resurgēns

saevit amor magnōque īrārum flūctuat aestū.

Sīc adeō īnsistit sēcumque ita corde volūtat:

'Ēn, quid agō? Rūrsusne procōs inrīsa priōrēs

experiar, Nomadumque petam cōnūbia supplex,535

quōs ego sim totiēns iam dēdignāta marītōs?

Īliacās igitur classīs atque ultima Teucrum

iussa sequar? Quiane auxiliō iuvat ante levātōs

et bene apud memorēs veteris stat grātia factī?

Quis mē autem, fac velle, sinet ratibusve superbīs540

invīsam accipiet? Nescīs heu, perdita, necdum

Lāomedontēae sentīs periūria gentis?

Quid tum? Sōla fugā nautās comitābor ovantīs?

an Tyriīs omnīque manū stīpāta meōrum

īnferar et, quōs Sīdoniā vix urbe revellī,545

rūrsus agam pelagō et ventīs dare vēla iubēbō?

Quīn morere ut merita es, ferrōque āverte dolōrem.

Tū lacrimīs ēvicta meīs, tū prīma furentem

hīs, germāna, malīs onerās atque obicis hostī.

Nōn licuit thalamī expertem sine crīmine vītam550

dēgere mōre ferae, tālīs nec tangere cūrās;

Nōn servāta fidēs cinerī prōmissa Sychaeō.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-522-552