Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IV 474-503

Ergō ubi concēpit furiās ēvicta dolōre

dēcrēvitque morī, tempus sēcum ipsa modumque475

exigit, et maestam dictīs adgressa sorōrem

cōnsilium vultū tegit ac spem fronte serēnat:

'Invēnī, germāna, viam (grātāre sorōrī)

quae mihi reddat eum vel eō mē solvat amantem.

Ōceanī fīnem iūxtā sōlemque cadentem480

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlās

axem umerō torquet stellīs ārdentibus aptum:

hinc mihi Massӯlae gentis mōnstrāta sacerdōs,

Hesperidum templī custōs, epulāsque dracōnī

quae dabat et sacrōs servābat in arbore rāmōs,485

spargēns ūmida mella sopōriferumque papāver.

Haec sē carminibus prōmittit solvere mentēs

quās velit, ast aliīs dūrās immittere cūrās,

sistere aquam fluviīs et vertere sīdera retrō,

nocturnōsque movet Mānīs: mūgīre vidēbis490

sub pedibus terram et dēscendere montibus ornōs.

Testor, cāra, deōs et tē, germāna, tuumque

dulce caput, magicās invītam accingier artīs.

Tū sēcrēta pyram tēctō interiōre sub aurās

ērige, et arma virī thalamō quae fīxa relīquit495

impius exuviāsque omnīs lectumque iugālem,

quō periī, super impōnās: abolēre nefandī

cūncta virī monimenta iuvat mōnstratque sacerdōs.'

Haec effāta silet, pallor simul occupat ōra.

Nōn tamen Anna novīs praetexere fūnera sacrīs500

germānam crēdit, nec tantōs mente furōrēs

concipit aut graviōra timet quam morte Sychaeī.

Ergō iussa parat.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-474-503