Vergil, Eclogue IV, 60-63
Incipe, parve puer, rīsū cognōscere mātrem 60
(mātrī longa decem tulerunt fastīdia mēnsēs)
incipe, parve puer: quī nōn rīsēre parentī,
nec deus hunc mēnsā, dea nec dignāta cubīlī est.
Vergil, Eclogue IV, 53-59
Ō mihi tum longae maneat pars ultima vītae,
spīritus et quantum sat erit tua dīcere facta:
nōn mē carminibus vincat nec Thrācius Orpheus 55
nec Linus, huic māter quamvīs atque huic pater adsit,
Orphei Calliopēa, Linō fōrmōsus Apollō.
Pān etiam, Arcadiā mēcum sī iūdice certet,
Vergil, Eclogue IV, 46-52
'Tālia saecla' suīs dīxērunt 'currite' fūsīs
concordēs stabilī fātōrum nūmine Parcae.
Adgredere ō māgnōs (aderit iam tempus) honōrēs,
cāra deum subolēs, māgnum Iovis incrēmentum!
aspice convexō nūtantem pondere mundum, 50
terrāsque tractūsque maris caelumque profundum;
Vergil, Eclogue IV, 37-45
Hinc, ubi iam firmāta virum tē fēcerit aetās,
cēdet et ipse marī vector, nec nautica pīnus
mūtābit mercēs; omnis feret omnia tellūs.
nōn rastrōs patiētur humus, nōn vīnea falcem, 40
rōbustus quoque iam taurīs iuga solvet arātor;
nec variōs discet mentīrī lāna colōrēs,
ipse sed in prātīs ariēs iam suāve rubentī
Vergil, Eclogue IV, 31-36
Pauca tamen suberunt prīscae vestīgia fraudis,
quae temptāre Thetīn ratibus, quae cingere mūrīs
oppida, quae iubeant tellūrī īnfindere sulcōs.
alter erit tum Tīphys et altera quae vehat Argō
dēlēctōs hērōas; erunt etiam altera bella 35
atque iterum ad Trōiam māgnus mittētur Achillēs.
Vergil, Eclogue IV, 26-30
At simul hērōum laudēs et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognōscere virtūs,
mollī paulātim flāvēscet campus aristā
incultīsque rubēns pendēbit sentibus ūva
et dūrae quercūs sūdābunt rōscida mella. 30
Vergil, Eclogue IV, 18-25
At tibi prīma, puer, nūllō mūnuscula cultū
errantīs hederās passim cum baccare tellūs
mixtaque rīdentī colocāsia fundet acanthō. 20
ipsae lacte domum referent distenta capellae
ūbera, nec māgnōs metuent armenta leōnēs;
ipsa tibī blandōs fundent cūnābula flōrēs.
Vergil, Eclogue IV, 11-17
tēque adeō decus hoc aevī, tē cōnsule, inībit,
Polliō, et incipient māgnī prōcēdere mēnsēs;
tē duce, sī qua manent sceleris vestīgia nostrī,
inrita perpetuā solvent formīdine terrās.
ille deum vītam accipiet dīvīsque vidēbit 15
permixtōs hērōas et ipse vidēbitur illīs,
pācātumque reget patriīs virtūtibus orbem.