4.158–175

Namque aliae victū invigilant et foedere pactō

exercentur agrīs; pars intrā saepta domōrum

narcissī lacrimam et lentum dē cortice glūten160

prīma favīs pōnunt fundāmina, deinde tenācēs

suspendunt cērās; aliae spem gentis adultōs

ēdūcunt fētūs; aliae pūrissima mella

stīpant et liquidō distendunt nectare cellās;

sunt quibus ad portās cecidit custōdia sortī,165

inque vicem speculantur aquās et nūbila caelī,

aut onera accipiunt venientum, aut agmine factō

4.149–157

Nunc age, nātūrās apibus quās Iuppiter ipse

addidit, expediam, prō quā mercēde canōrōs150

Cūrētum sonitūs crepitantiaque aera secūtae

Dictaeō caelī rēgem pāvēre sub antrō.

Sōlae commūnēs nātōs, cōnsortia tecta

urbis habent magnīsque agitant sub lēgibus aevum,

et patriam sōlae et certōs nōvēre penātēs;155

ventūraeque hiemis memorēs aestāte labōrem

experiuntur et in medium quaesīta repōnunt.

4.125–148

Namque sub Oebaliae meminī mē turribus altīs,125

quā niger ūmectat flāventia culta Galaesus,

Cōrycium vīdisse senem, cui pauca relictī

iūgera rūris erant, nec fertilis illa iuvencīs

nec pecorī opportūna seges nec commoda Bacchō.

Hīc rārum tamen in dūmīs olus albaque circum130

līlia verbēnāsque premēns vescumque papāver

rēgum aequābat opēs animīs sērāque revertēns

nocte domum dapibus mēnsās onerābat inēmptīs.

Prīmus vēre rosam atque autumnō carpere pōma,

4.116–124

Atque equidem, extrēmō nī iam sub fīne labōrum

vēla traham et terrīs festīnem advertere prōram,

forsitan et pinguēs hortōs quae cūra colendī

ōrnāret canerem biferīque rosāria Paestī,

quōque modō pōtis gaudērent intiba rīvīs120

et viridēs apiō rīpae, tortusque per herbam

crēsceret in ventrem cucumis; nec sēra comantem

narcissum aut flexī tacuissem vīmen acanthī

pallentēsque hederās et amantēs lītora myrtōs.

4.103–115

At cum incerta volant caelōque exāmina lūdunt

contemnuntque favōs et frīgida tecta relinquunt,

īnstabilēs animōs lūdō prohibēbis inānī.105

Nec magnus prohibēre labor: tū rēgibus ālās

ēripe; nōn illīs quisquam cūnctantibus altum

īre iter aut castrīs audēbit vellere signa.

Invītent croceīs hālantēs flōribus hortī

et cūstōs fūrum atque avium cum falce salignā110

Hellēspontiacī servet tūtēla Priāpī.

Ipse thymum tīnōsque ferēns dē montibus altīs

4.88–102

Vērum ubi ductōrēs aciē revocāveris ambō,

dēterior quī vīsus, eum, nē prōdigus obsit,

dēde necī; melior vacuā sine rēgnet in aulā.90

Alter erit maculīs aurō squālentibus ārdēns—

nam duo sunt genera: hīc melior, insignis et ōre

et rutilīs clārus squāmīs; ille horridus alter

dēsidiā lātamque trahēns inglōrius alvum.

Ut bīnae rēgum faciēs, ita corpora plēbis:95

namque aliae turpēs horrent, ceu pulvere ab altō

cum venit et siccō terram spuit ōre viātor

4.67–87

Sīn autem ad pugnam exierint—nam saepe duōbus

rēgibus incessit magnō discordia mōtū,

continuōque animōs vulgī et trepidantia bellō

corda licet longē praesciscere; namque morantēs70

Mārtius ille aeris raucī canor increpat, et vōx

audītur frāctōs sonitūs imitāta tubārum.

Tum trepidae inter sē coeunt pennīsque coruscant

spīculaque exacuunt rōstrīs aptantque lacertōs

et circā rēgem atque ipsa ad praetōria dēnsae75

miscentur magnīsque vocant clāmōribus hostem.

4.51–66

Quod superest, ubi pulsam hiemem sōl aureus ēgit

sub terrās caelumque aestīvā lūce reclūsit,

illae continuō saltūs silvāsque peragrant

purpureōsque metunt flōrēs et flūmina lībant

summa levēs. Hinc nesciō quā dulcēdine laetae55

prōgeniem nīdōsque fovent, hinc arte recentēs

excūdunt cērās et mella tenācia fingunt.

Hinc ubi iam ēmissum caveīs ad sīdera caelī

nāre per aestātem liquidam suspexeris agmen

obscūramque trahī ventō mīrābere nūbem,60

4.33–50

Ipsa autem, seu corticibus tibi sūta cavātīs

seu lentō fuerint alvāria vīmine texta,

angustōs habeant aditūs; nam frīgore mella35

cōgit hiems, eademque calor liquefacta remittit.

Utraque vīs apibus pariter metuenda; neque illae

nēquīquam in tectīs certātim tenuia cērā

spīrāmenta linunt, fūcōque et flōribus ōrās

explent, collēctumque haec ipsa ad mūnera glūten40

et viscō et Phrygiae servant pice lentius Īdae.

Saepe etiam effossīs, sī vēra est fāma, latebrīs

4.18–32

At liquidī fontēs et stāgna virentia muscō

adsint et tenuis fugiēns per grāmina rīvus,

palmaque vestibulum aut ingēns oleaster inumbret,20

ut, cum prīma novī dūcent exāmina rēgēs

vēre suō lūdetque favīs ēmissa iuventūs,

vīcīna invītet dēcēdere rīpa calōrī

obviaque hospitiīs teneat frondentibus arbōs.

In medium, seu stābit iners seu prōfluet ūmor,25

trānsversās salicēs et grandia conice saxa,

pontibus ut crēbrīs possint cōnsistere et ālās