1329-1344

in quās impius

terrās recēdēs? ortum an occāsum petēs?1330

ubīque nōtus perdidī exiliō locum.

mē refūgit orbis, astra trānsversōs agunt

oblīqua cursūs, ipse Tītān Cerberum

meliōre vultū vīdit. ō fīdum caput,

Thēseu, latebram quaere longinquam, abditam;1335

1314-1329

HER.      Iam parce, genitor, parce, iam revocā manum.

succumbe, virtūs, perfer imperium patris.1315

eat ad labōrēs hic quoque Herculeōs labor:

vīvāmus. artūs allevā afflīctōs solō,

Thēseu, parentis. dextra contāctūs piōs

scelerāta refugit.

 

1295-1313

HER.                             Vōx est digna genitōre Herculis.1295

hōc ēn perēmptus spīculō cecidit puer.

 

AM.       Hoc Iūnō tēlum manibus immīsit tuīs.

 

HER.      Hōc nunc ego ūtar.

 

1272-1295

THE.                                Sunt quidem patriae precēs

satis efficācēs, sed tamen nostrō quoque

movēre flētū. surge et adversa impetū

perfringe solitō. nunc tuum nūllī imparem1275

animum malō resūme, nunc magnā tibi

1246-1272

AM.        Per sāncta generis sacra, per iūs nōminis

utrumque nostrī, sīve mē altōrem vocās

seu tū parentem, perque venerandōs piīs

cānōs, senectae parce dēsertae, precor,

annīsque fessīs; ūnicum lāpsae domūs1250

firmāmen, ūnum lūmen afflīctō malīs

tēmet reservā. nūllus ex tē contigit

1237-1245

AM.        Quis nōmen usquam sceleris errōrī addidit?

 

HER.      Saepe error ingēns sceleris obtinuit locum.

 

AM.        Nunc Hercule opus est: perfer hanc mōlem malī.

 

HER.      Nōn sīc furōre cessit extīnctus pudor,1240

populōs ut omnēs impiō aspectū fugem.

arma, arma, Thēseu, flāgitō properē mihi

1219-1236

AM.        Nōndum tumultū pectus attonitō carēns

mūtāvit īrās, quodque habet proprium furor,1220

in sē ipse saevit.

 

HER.                                  Dīra Fūriārum loca

et īnferōrum carcer et sontī plāga

1192-1218

HER.      Miserēre, genitor, supplicēs tendō manūs.

quid hoc? Manūs refūgit — hīc errat scelus.

unde hic cruor? quid illa puerīlī madēns

harundo lētō? tīncta Lernaeā est nece.1195

iam tēla videō nostra. nōn quaerō manum.

quis potuit arcum flectere aut quae dextera

sinuāre nervum vix recēdentem mihi?

1173-1191

Cūr meōs Thēseus fugit

paterque vultūs? ōra cūr condunt sua?

differte flētūs. quis meōs dederit necī1175

omnēs simul, profāre — quid, genitor, silēs?

at tū ēde, Thēseu — sed tuā, Thēseu, fide.

uterque tacitus ōra pudibunda obtegit

fūrtimque lacrimās fundit. in tantīs malīs