Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IV 437-449

Tālibus ōrābat, tālīsque miserrima flētūs

fertque refertque soror. Sed nūllīs ille movētur

flētibus aut vōcēs ūllās tractābilis audit;

Fāta obstant placidāsque virī deus obstruit aurīs.440

Ac velut annōsō validam cum rōbore quercum

Alpīnī Boreae nunc hinc nunc flātibus illinc

ēruere inter sē certant; it strīdor, et altae

cōnsternunt terram concussō stīpite frondēs;

ipsa haeret scopulīs et quantum vertice ad aurās445

aetheriās, tantum rādīce in Tartara tendit:

haud secus adsiduīs hinc atque hinc vōcibus hērōs

tunditur, et magnō persentit pectore cūrās;

mēns immōta manet, lacrimae volvuntur inānēs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-437-449