Selection 3 (3.30.1-8)
[3.30.1] Sunt omnia, ut dīxī, facilia nātūrae, utique quae ā prīmō facere cōnstituit, ad quae nōn subitō sed ex dēnūntiātō vēnit. iam autem ā prīmō diē mundī, cum in hunc habitum ex īnfōrmī ūnitāte discēderet, quandō mergerentur terrēna dēcrētum est; et nē sit quandōque velut in novō opere dūra mōlītiō, ōlim ad hoc maria sē exercent. [3.30.2] nōn vidēs ut flūctus in lītora tamquam exitūrus incurrat? nōn vidēs ut aestus fīnēs suōs trānseat et in possessiōnem terrārum mare indūcat? nōn vidēs ut illī perpetua cum claustrīs suīs pugna sit? quid porrō?