[1] Sānctus Brendānus, fīlius Finlocha nepōtis Altī, dē genere Eogēnī, stāgnī Lēn regiōnis Mumenensium ortus fuit. Erat vir magnae abstinentiae et in virtūtibus clārus, trium mīlium ferē monachōrum pater.
[2] Cum esset in suō certāmine, in locō quī dīcitur Saltus Virtūtum Brendānī, contigit ut quīdam patrum ad illum quōdam vespere vēnisset, nōmine Barrindus, nepōs Neil.
[3] Cumque interrogātus esset multīs sermōnibus ā praedictō sānctō patre, coepit lacrimāre et sē prostrāre in terram et diūtius permanēre in ōrātiōne. [4] Sānctus Brendānus ērēxit illum dē terrā et ōsculātus est eum, dīcēns: “Pater, cūr trīstitiam habēmus in adventū tuō? Nōnne ad cōnsōlātiōnem nostram vēnistī? [5] Magis laetitiam tū dēbēs frātribus praeparāre. Indicā nōbīs verbum Deī, atque refice animās nostrās dē dīversīs mīrāculīs quae vīdistī in ōceanō.”