<Vt Augustīnus Brettōnum epīscopōs prō pāce catholicā, etiam mīrāculō caelestī cōram eīs factō, monuerit, quaeve illōs spernentēs ultiō secūta sit.>
[1] Intereā Augustīnus adiūtōriō ūsus Aedilberctī rēgis convocāvit ad suum colloquium episcopōs sīve doctōrēs proximae Brettōnum prōvinciae in locō, quī usque hodiē linguā Anglōrum Augustinaēs Ác, id est rōbur Augustīnī, in cōnfīniō Huicciōrum et Occidentālium Saxonum appellātur; coepitque eīs frāternā admonitiōne suādēre, ut pāce catholicā sēcum habitā commūnem ēvangelīzandī gentibus prō Dominō labōrem susciperent. [2] Nōn enim paschae diem dominicum suō tempore, sed ā quartā decimā usque ad vicēsimam lūnam observābant; quae computātiō LXXXIIII annōrum circulō continētur. [3] Sed et alia plūrima ūnitātī ecclēsiasticae contrāria faciēbant. [4] Quī cum longā disputātiōne habitā neque precibus neque hortāmentīs neque increpātiōnibus Augustīnī ac sociōrum eius adsēnsum praebēre voluissent, sed suās potius trāditiōnēs ūniversīs quae per orbem sibi in Chrīstō concordant ecclēsiīs praeferrent, sānctus pater Augustīnus hunc labōriōsī ac longī certāminis fīnem fēcit, ut dīceret: [5] ‘Obsecrēmus Deum, quī habitāre facit ūnanimēs in domū Patrīs suī, ut ipse nōbīs īnsinuāre caelestibus signīs dignētur, quae sequenda trāditiō, quibus sit viīs ad ingressum rēgnī illīus properandum. [6] Addūcātur aliquis aeger, et per cuius precēs fuerit cūrātus, huius fidēs et operātiō Deō dēvōta atque omnibus sequenda crēdātur.’ [7] Quod cum adversāriī, invītī licet, concēderent, allātus est quīdam dē genere Anglōrum oculōrum lūce prīvātus; quī cum oblātus Brettōnum sacerdōtibus nīl cūrātiōnis vel sānātiōnis hōrum ministeriō perciperet, tandem Augustīnus iūstā necessitāte compulsus flectit genua sua ad Patrem Dominī nostrī Iēsū Chrīstī, dēprecāns ut vīsum caecō quem āmīserat restitueret, et per inlūminātiōnem ūnīus hominis corporālem in plūrimōrum corde fidēlium spīritālīs grātiam lūcis accenderet. [8] Nec mora, inlūminātur caecus, ac vērus summae lūcis praecō ab omnibus praedicātur Augustīnus. [9] Tum Brettōnēs cōnfitentur quidem intellēxisse sē vēram esse viam iūstitiae quam praedicāret Augustīnus; sed nōn sē posse absque suōrum cōnsēnsū ac licentiā prīscīs abdicāre mōribus. [10] Vnde postulābant ut secundō synodus plūribus advenientibus fieret. [11] Quod cum esset statūtum vēnērunt, ut perhibent, VII Brettōnum episcopī et plūrēs virī doctissimī, maximē dē nōbilissimō eōrum monastēriō quod vocātur linguā Anglōrum Bancornaburg, cui tempore illō Dinoot abbās praefuisse nārrātur; quī ad praefātum itūrī concilium vēnērunt prīmō ad quendam virum sānctum ac prūdentem, quī apud eōs anachōrēticam dūcere vītam solēbat, cōnsulentēs an ad praedicātiōnem Augustīnī suās dēserere trāditiōnēs dēbērent. [12] Quī respondēbat: ‘Sī homō Deī est, sequiminī illum.’ [13] Dīxērunt: ‘Et unde hoc possumus probāre?’ [14] At ille: ‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite iugum meum super vōs, et discite ā mē, quia mītis sum et humilis corde.” [15] Sī ergō Augustīnus ille mītis est et humilis corde, crēdibile est quia iugum Chrīstī et ipse portet et vōbīs portandum offerat; sīn autem inmītis ac superbus est, cōnstat quia nōn est dē Deō, neque nōbīs eius sermō cūrandus.’ [16] Quī rūrsus aiēbant: ‘Et unde vel hoc dīnōscere valēmus?’ [17] ‘Prōcūrāte,’ inquit, ‘ut ipse prior cum suīs ad locum synodī adveniat, et sī vōbīs adpropinquantibus assurrēxerit, scientēs quia famulus Chrīstī est, obtemperanter illum audītē; sīn autem vōs sprēverit, nec cōram vōbīs assurgere voluerit, cum sītis numerō plūrēs, et ipse spernātur ā vōbīs.’ [18] Fēcērunt ut dīxerat. [19] Factumque est, ut venientibus illīs sedēret Augustīnus in sellā. [20] Quod illī videntēs mox in īram conversī sunt, eumque notantēs superbiae, cūnctīs, quae dīcēbat, contrādīcere labōrābant. [21] Dīcēbat autem eīs quia ‘in multīs quidem nostrae cōnsuētūdinī, immō ūniversālis ecclēsiae contrāria geritis; et tamen sī in tribus hīs mihi obtemperāre vultis, ut pascha suō tempore celebrētis, ut ministerium baptīzandī quō Deō renāscimur iuxtā mōrem sānctae Rōmānae et apostolicae ecclēsiae compleātis, ut gentī Anglōrum ūnā nōbīscum verbum Dominī praedicētis, cētera, quae agitis, quamvīs mōribus nostrīs contrāria, aequanimiter cūncta tolerābimus.’ [22] At illī nīl hōrum sē factūrōs, neque illum prō archiepiscopō habitūrōs esse respondēbant, cōnferentēs ad invicem quia ‘sī modo nōbīs adsurgere nōluit, quantō magis, sī eī subdī coeperīmus, iam nōs prō nihilō contemnet.’ [23] Quibus vir Dominī Augustīnus fertur minitāns praedīxisse quia, sī pācem cum frātribus accipere nōllent, bellum ab hostibus forent acceptūrī, et sī nātiōnī Anglōrum nōluissent viam vītae praedicāre, per hōrum manūs ultiōnem essent mortis passūrī. [24] Quod ita per omnia, ut praedīxerat, dīvīnō agente iūdiciō patrātum est. [25] Siquidem post haec ipse, dē quō dīximus, rēx Anglōrum fortissimus Aedilfrid collēctō grandī exercitū ad Cīvitātem Legiōnum, quae ā gente Anglōrum Legacaestir, ā Brettōnibus autem rēctius Carlegion appellātur, maximam gentis perfidae strāgem dedit. [26] Cumque bellum āctūrus vidēret sacerdōtēs eōrum, quī ad exōrandum Deum prō mīlite bellum agente convēnerant, seorsum in tūtiōre locō cōnsistere, scīscitābātur quī essent hī quidve āctūrī illō convēnissent. [27] Erant autem plūrimī eōrum dē monastēriō Bancor, in quō tantus fertur fuisse numerus monachōrum, ut cum in septem portiōnēs esset cum praepositīs sibi rēctōribus monastērium dīvīsum, nūlla hārum portiō minus quam trecentōs hominēs habēret, quī omnēs dē labōre manuum suārum vīvere solēbant. [28] Hōrum ergō plūrimī ad memorātam aciem, perāctō ieiūniō trīduānō, cum aliīs ōrandī causā convēnerant, habentēs dēfēnsōrem nōmine Brocmailum, quī eōs intentōs precibus ā barbarōrum gladiīs prōtegeret. [29] Quōrum causam adventūs cum intellēxisset rēx Aedilfrid, ait: ‘Ergō sī adversum nōs ad Deum suum clāmant, profectō et ipsī, quamvīs arma nōn ferant, contrā nōs pugnant, quī adversīs nōs imprecātiōnibus persequuntur.’ [30] Itaque in hōs prīmum arma vertī iubet, et sīc cēterās nefandae mīlitiae cōpiās nōn sine magnō exercitūs suī damnō dēlēvit. [31] Exstīnctōs in eā pugnā ferunt dē hīs, quī ad ōrandum vēnerant, virōs circiter mīlle ducentōs, et sōlum L fugā esse lāpsōs. [32] Brocmail ad prīmum hostium adventum cum suīs terga vertēns, eōs quōs dēfendere dēbuerat inermēs ac nūdōs ferientibus gladiīs relīquit. [33] Sīcque complētum est praesāgium sānctī pontificis Augustīnī, quamvīs ipsō iam multō ante tempore ad caelestia rēgna sublātō, ut etiam temporālis interitūs ultiōne sentīrent perfidī, quod oblāta sibi perpetuae salūtis cōnsilia sprēverant.