<Vt dēpositō Vynfridō Sexvulf episcopātum eius accēperit et Earconvald Orientālibus Saxonibus sit episcopātus datus >
[1] Nōn multō post haec ēlāpsō tempore, offēnsus ā Vynfridō Merciōrum episcopō per meritum cuiusdam inoboedientiae, Theodōrus archiepiscopus dēposuit eum dē episcopātū post annōs acceptī episcopātūs nōn multōs; et in locō eius ōrdināvit episcopum Sexuulfum, quī erat constrūctor et abbās monastēriī quod dīcitur Medeshamstedi in regiōne Gyruiōrum. [2] Dēpositus vērō Vynfrid rediit ad monastērium suum, quod dīcitur ad Barvae, ibique in optimā vītam conversātiōne fīnīvit.
[3] Tum etiam Orientālibus Saxonibus, quibus eō tempore praefuērunt Sebbī et Sigherī quōrum suprā meminimus, Earconualdum cōnstituit episcopum in cīvitāte Lundōniā; cuius vidēlicet virī et in episcopātū et ante episcopātum vīta et conversātiō fertur fuisse sānctissima, sīcut etiam nunc caelestium signa virtūtum indiciō sunt. [4] Etenim usque hodiē feretrum eius caballārium, quō īnfirmus vehī solēbat, servātum ā discipulīs eius multōs febrīcitantēs vel aliō quōlibet incommodō fessōs sānāre nōn dēsistit. [5] Nōn sōlum autem subpositī eīdem feretrō vel adpositī cūrantur aegrōtī, sed et astulae dē illō abscissae atque ad īnfirmōs allātae citam illīs solent adferre medellam.
[6] Hic sānē, priusquam episcopus factus esset, duo praeclāra monastēria, ūnum sibi alterum sorōrī suae Aedilburgae, cōnstrūxerat, quod utrumque rēgulāribus disciplīnīs optimē īnstituerat; sibi quidem in regiōne Sudergeonā iuxtā fluvium Tamēnsem in locō quī vocātur Cerotaes Eī, id est Cērōtī īnsula, sorōrī autem in Orientālium Saxonum prōvinciā in locō quī nuncupātur In Berecingum, in quō ipsa Deō dēvōtārum māter ac nūtrīx posset existere fēminārum. [7] Quae susceptō monastēriī regimine, condignam sē in omnibus episcopō frātre et ipsa rēctē vīvendō et subiectīs rēgulāriter ac piē cōnsulendō praebuit, ut etiam caelestia indiciō fuēre mīrācula.