< Vt in monastēriō Bericinēnsī, ubi corpora Sānctimōniālium fēminārum pōnī dēbērent, caelestī sit lūce mōnstrātum>
[1] In hōc etenim monastēriō plūra virtūtum sunt signa patrāta, quae et ad memoriam aedificātiōnemque sequentium ab hīs quī nōvēre dēscrīpta habentur ā multīs; ē quibus et nōs aliqua historiae nostrae ecclēsiasticae īnserere cūrāvimus. [2] Cum tempestās saepe dictae clādis lātē cūncta dēpopulāns etiam partem monastēriī huius illam, quā virī tenēbantur, invāsisset, et passim cotīdiē raperentur ad Dominum, sollicita māter congregātiōnis, quā hōrā etiam eam monastēriī partem, quā ancellārum Deī caterva ā virōrum erat sēcrēta contuberniō, eadem plāga tangeret, crēbrius in conventū sorōrum perquīrere coepit, quō locī in monastēriō corpora sua pōnī et coemētērium fierī vellent, cum eās eōdem quō cēterōs exterminiō raptārī ē mundō contingeret. [3] Cumque nihil certī respōnsī, tametsī saepius inquīrēns, ā sorōribus accēpisset, accēpit ipsa cum omnibus certissimum supernae prōvīsiōnis respōnsum. [4] Cum enim nocte quādam, explētis mātūtīnae laudis psalmodiīs, ēgressae dē ōrātōriō famulae Chrīstī ad sepulchra frātrum, quī eās ex hāc lūce praecesserant, sōlitās Dominō laudēs dēcantārent, ecce subitō lūx ēmissa caelitus, velutī linteum magnum vēnit super omnēs, tantōque eās stupōre perculit, ut etiam canticum quod canēbant tremefactae intermitterent. [5] Ipse autem splendor ēmissae lūcis, in cuius comparātiōne sōl merīdiānus vidērī posset obscūrus, nōn multō post illō ēlevātus dē locō in merīdiānum monastēriī <partem>, hoc est ad occidentem ōrātōriī, sēcessit, ibique aliquandiū remorātus et ea loca operiēns, sīc videntibus cūnctīs ad caelī sē alta subdūxit, ut nūllī esset dubium quīn ipsa lūx, quae animās famulārum Chrīstī esset ductūra vel susceptūra in caelīs, etiam corporibus eārum locum in quō requiētūra et diem resurrēctiōnis essent expectātūra mōnstrāret. [6] Cuius radius lūcis tantus extitit, ut quīdam dē frātribus senior, quī ipsā hōrā in ōrātōriō eōrum cum aliō iūniōre positus fuerat, referret manē quod ingressī per rīmās ōstiōrum vel fenestrārum radiī lūcis omnem diurnī lūminis vidērentur superāre fulgōrem.