<Quālīs vīsiō cuidam virō Deī appāruerit, priusquam monastērium Coludānae urbis esset incendiō cōnsūmptā>
[1] Hīs temporibus monastērium virginum quod Colūdī Vrbem cognōminant, cuius et suprā meminimus, per culpam incūriae flammīs absūmptum est. [2] Quod tamen ā malitiā inhabitantium in eō, et praecipuē illōrum quī maiōrēs esse vidēbantur, contigisse omnēs quī nōvēre facillimē potuērunt advertere. [3] Sed nōn dēfuit pūniendīs admonitiō dīvīnae pietātis, quā corrēctī per ieiūnia flētūs et precēs īram ā sē īnstar Ninevitārum iūstī iūdicis āverterent.
[4] Erat namque in eōdem monastēriō vir dē genere Scottōrum, Adamnānus vocābulō, dūcēns vītam in continentiā et ōrātiōnibus multum Deō dēvōtam, ita ut nīl umquam cibī vel pōtūs, exceptā diē dominicā et quīntā sabbatī, perciperet, saepe autem noctēs integrās pervigil in ōrātiōne trānsigeret. [5] Quae quidem illī districtiō vītae artiōris prīmō ex necessitāte ēmendandae suae prāvitātis obvēnerat, sed prōcēdente tempore necessitātem in cōnsuētūdinem verterat. [6] Siquidem in adulēscentiā suā sceleris aliquid commīserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, gravissimē exhorruit et sē prō illō pūniendum ā districtō iūdice timēbat. [7] Accēdēns ergō ad sacerdōtem, ā quō sibi spērābat iter salūtis posse dēmōnstrārī, cōnfessus est reātum suum, petiitque ut cōnsilium sibi daret quō posset fugere ā ventūrā īrā. [8] Quī audītō eius commissō dīxit: ‘Grande vulnus grandiōris cūram medellae dēsīderat; et ideō ieiūniīs, psalmīs, et ōrātiōnibus, quantum valēs, īnsiste, quō praeoccupandō faciem Dominī in cōnfessiōne propitium eum invenīre mereāris.’ [9] At ille, quem nimius reae cōnscientiae tenēbat dolor, et internīs peccātōrum vinculīs quibus gravābātur ōcius dēsīderābat absolvī: ‘Adulescentior,’ inquit, ‘sum aetāte et vegetus corpore; quicquid mihi imposueris agendum, dummodo salvus fiam in diē Dominī, tōtum facile feram, etiam sī tōtam noctem standō in precibus peragere, sī integram septimānam iubeās abstinendō trānsigere.’ [10] Quī dīxit: ‘Multum est ut tōtā septimānā absque alimentō corporis perdūrēs; sed biduānum vel trīduānum sat est observāre ieiūnium. [11] Hoc facitō dōnec post modicum tempus rediēns ad tē, quid facere dēbeās et quamdiū paenitentiae īnsistere, tibi plēnius ostendam.’ [12] Quibus dictīs et dēscrīptā illī mēnsūrā paenitendī abiit sacerdōs, et ingruente causā subitā sēcessit Hiberniam, unde orīginem dūxerat, neque ultrā ad eum iuxtā suum condictum rediit. [13] At ipse memor praeceptī eius simul et prōmissī suī, tōtum sē lacrimīs paenitentiae, vigiliīs sānctīs, et continentiae mancipāvit, ita ut quīntā sōlum sabbatī et dominicā, sīcut praedīxī, reficeret, cēterīs septimānae diēbus ieiūnus permanēret. [14] Cumque sacerdōtem suum Hiberniam sēcessisse ibique dēfūnctum esse audīsset, semper ex eō tempore, iuxtā condictum eius, memorātum continentiae modum observābat, et quod causā dīvīnī timōris semel ob reātum compūnctus coeperat, iam causā dīvīnī amōris dēlectātus praemiīs indēfessus agēbat.
[15] Quod dum multō tempore sēdulus exsequerētur, contigit eum diē quādam dē monastēriō illō longius ēgressum, comitante sēcum ūnō dē frātribus, perāctō itinere redīre. [16] Quī cum monastēriō propinquārent et aedificia illīus sublīmiter ērēcta aspicerent, solūtus est in lacrimās vir Deī et trīstitiam cordis vultū indice prōdēbat. [17] Quod intuēns comes, quārē faceret inquīsīvit. [18] At ille: ‘Cūncta,’ inquit, ‘haec quae cernis aedificia publica vel prīvāta in proximō est ut ignis absūmēns in cinerem convertat.’ [19] Quod ille audiēns mox ut intrāvērunt monastērium, mātrī congregātiōnis, vocābulō Aebbæ, cūrāvit indicāre. [20] At illa meritō turbāta dē tālī praesāgiō vocāvit ad sē virum, et dīligentius ab eō rem, vel unde hoc ipse nōsset, inquīrēbat. [21] Quī ait: ‘Nūper occupātus noctū vigiliīs et psalmīs vīdī adstantem mihi subitō quendam incognitī vultūs; cuius praesentiā cum essem exterritus, dīxit mihi nē timērem; et quasi familiārī mē vōce alloquēns, ‘Bene facis,’ inquit, ‘quī tempore istō nocturnae quiētis nōn somnō indulgēre sed vigiliīs et ōrātiōnibus īnsistere māluistī.’ [22] At ego: ‘Novī,’ inquit, ‘multum mihi esse necesse vigiliīs salūtāribus īnsistere, et prō meīs errātibus sēdulō Dominum dēprecārī.’ [23] Quī adiciēns ‘Vērum,’ inquit, ‘dīcis, quia et tibi et multīs opus est peccāta sua bonīs operibus redimere et, cum cessant ā labōribus rērum temporālium, tunc prō appetītū aeternōrum bonōrum līberius labōrāre; sed hoc tamen paucissimī faciunt. [24] Siquidem modo tōtum hoc monastērium ex ōrdine perlūstrāns, singulōrum casās ac lectōs īnspexī, et nēminem ex omnibus praeter tē ergā sānitātem animae suae occupātum repperī; sed omnēs prōrsus, et virī et fēminae, aut somnō torpent inertī aut ad peccāta vigilant. [25] Nam et domunculae, quae ad ōrandum vel legendum factae erant, nunc in comessationum pōtātiōnum fābulātiōnum et cēterārum sunt inlecebrārum cubīlia conversae; virginēs quoque Deō dicātae, contempta reverentia suae professiōnis, quotiēscumque vacant, texendīs subtīliōribus indūmentīs operam dant, quibus aut sē ipsās ad vicem spōnsārum in perīculum suī statūs adōrnent, aut externōrum sibi virōrum amīcitiam compārent. [26] Vnde meritō locō huic et habitātōribus eius gravis dē caelō vindicta flammīs saevientibus praeparāta est.’ [27] Dīxit autem abbātissa: ‘Et quārē nōn citius hoc compertum mihi revēlāre voluistī?’ [28] Quī respondit: ‘Timuī propter reverentiam tuam, nē forte nimium conturbāreris; et tamen hanc cōnsōlātiōnem habeās, quod in diēbus tuīs haec plāgā nōn superveniet.’ [29] Quā dīvulgātā vīsiōne, aliquantulum locī accolae paucīs diēbus timēre et sē ipsōs intermissīs facinoribus castīgāre coepērunt. [30] Vērum post obitum ipsīus abbātissae rediērunt ad prīstinās sordēs, immō scelerātiōra fēcērunt. [31] Et cum dīcerent, ‘Pāx et sēcūritās,’ extemplō praefātae ultiōnis sunt poenā multātī.
[32] Quae mihi cūncta sīc esse facta reverentissimus meus compresbyter Eadgils referēbat, quī tunc in illō monastēriō dēgēbat. [33] Posteā autem, discēdentibus inde ob dēsōlātiōnem plūrimīs incolārum, in nostrō monastēriō plūrimō tempore conversātus ibīdemque dēfūnctus est. [34] Haec ideō nostrae historiae īnserenda crēdidimus ut admonērēmus lēctōrem operum Dominī, quam terribilis in cōnsiliīs super fīliōs hominum, nē forte nōs tempore aliquō carnis inlecebrīs servientēs, minusque Deī iūdicium formīdantēs, repentīna eius īra corripiat, et vel temporālibus damnīs iūstē saeviēns afflīgat, vel ad perpetuam perditiōnem districtius exāmināns tollat.