Arpīnēius et Iūnius quae audiērunt ad lēgātōs dēferunt. Illī repentīnā rē perturbātī, etsī ab hoste ea dīcēbantur, tamen nōn neglegenda exīstimābant māximēque hāc rē permovēbantur, quod cīvitātem īgnōbilem atque humilem Ebūrōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam vix erat crēdendum. Itaque ad cōnsilium rem dēferunt māgnaque inter eōs exsistit contrōversia. L. Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs nihil temerē agendum neque ex hībernīs iniūssū Caesaris discēdendum exīstimābant; quantāsvis magnās etiam cōpiās Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs docēbant: rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum multīs ūltrō vulneribus inlātīs fortissimē sustinuerint; rē frūmentāriā nōn premī; intereā et ex proximīs hībernīs et ā Caesare conventūra subsidia; postrēmō quid esse levius aut turpius quam auctōre hoste dē summīs rēbus capere cōnsilium?