Ita proelium restitūtum est, atque omnēs hostēs terga vertērunt necque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Rhēnum mīlia passuum ex eō locō circiter quīnque pervēnērunt. Ibi perpaucī aut vīribus cōnfīsī trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibi salūtem repperērunt. In hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus eā profūgit; reliquōs omnēs equitatū cōnsecūtī nostrī interfēcērunt. Duae fuērunt Ariovistī uxōrēs, ūna Suēba nātiōne, quam domō sēcum dūxerat, altera Nōrica, rēgis Voccīonis soror, quam in Galliā dūxerat ā frātre missam: utraque in eā fugā perieruntt; duae fīliae: hārum altera occīsa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum ā custōdibus in fugā trīnīs catēnīs vīnctus traherētur, in ipsum Caesarem hostēs equitātū persequentem incīdit. Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōria voluptātem attulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum e manibus hostium sibi restitūtum vidēbat neque eius calamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam fortūna dēminuerat. Is sē praesente dē sē ter sortibus cōnsultum dīcēbat utrum ignī statim necārētur an in aliud tempus reservārētur: sortium beneficiō sē esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
Maps and Images
English