Sulpicius Severus Vita Martini 19 read aloud (CF)
1. Arborius autem, vir praefectōrius, sānctī admodum et fidēlis ingeniī, cum filia eius gravissimīs quartānae febribus ūrerētur, epīstulam Martīnī, quae cāsū ad eum dēlāta fuerat, pectorī puellae in ipsō accessū ardōris īnseruit, statimque fugāta febris est. 2. quae rēs apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deō vōverit et perpetuae virginitātī dīcārit: profectusque ad Martīnum puellam eī, praesēns virtūtum eius testimōnium, quae per absentem licet cūrāta esset, obtulit, neque ab aliō eam quam ā Martīnō habitū virginitātis impositō passus est cōnsecrārī. 3. Paulīnus magnī vir postmodum futūrus exemplī, cum oculum graviter dolēre coepisset et iam pupillam eius crassior nūbēs superducta tēxisset, oculum eī Martīnus penicillō contigit pristinamque eī sanitātem sublātō omnī dolōre restituit. 4. ipse autem cum cāsū quōdam esset dē cēnāculō dēvolūtus et per cōnfragōsōs scālae gradūs dēcidēns multīs vulneribus esset affectus, cum exanimis iacēret in cellulā et immodicīs dolōribus cruciārētur, nocte eī angelus vīsus est ēluere vulnera et salūbrī unguēdine contūsī corporis superlinīre līvōrēs: atque ita posterō diē restitūtus est sānitāti, ut nihil umquam pertulisse incommodī putārētur. 5. sed longum est īre per singula: sufficiant haec vel pauca dē plūrimīs, satisque sit, nōs et in excellentibus nōn subtrāhere vēritātem et in multīs vītāre fastīdium.