1. Atque ut minōra tantīs īnseram — quamvīs, ut est nostrōrum aetās temporum, quibus iam dēprāvāta omnia atque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adūlātiōnī rēgiae sacerdōtālem nōn cessisse cōnstantiam —, cum ad imperātōrem Maximum, ferōcis ingeniī virum et bellōrum cīvīlium victōriā ēlātum, plūrēs ex dīversīs orbis partibus epīscopī convēnissent et foeda circā prīncipem omnium adūlātiō notārētur sēque dēgenere incōnstantiā rēgiae clientēlae sacerdōtālis dignitās subdidisset, in sōlō Martīnō apostolica auctōritās permanēbat. 2. nam et sī prō aliquibus rēgī supplicandum fuit, imperāvit potius quam rogāvit, et a convīviō eius frequenter rogātus abstinuit, dīcēns sē mēnsae eius participem esse nōn posse, quī imperātōrēs ūnum rēgnō, alterum vītā expulisset. 3. postrēmō, cum Maximus sē nōn sponte sumpsisse imperium affirmāret, sed impositam sibi ā mīlitibus dīvīnō nūtū rēgnī necessitātem armīs dēfendisse, et nōn aliēnam ab eō Deī voluntātem vidērī, penes quem tam incrēdibilī ēventū victōria fuisset, nūllumque ex adversāriīs nisi in aciē occubuisse, tandem victus vel ratiōne vel precibus ad convīvium vēnit, mīrum in modum gaudente rēge, quod id impetrāsset. 4. convīvae autem aderant, velut ad diem festum ēvocāti, summī atque illustrēs virī, praefectus īdemque cōnsul Euōdius, vir quō nihil umquam iustius fuit, comitēs duo summā potestāte praeditī, frāter rēgis et patruus: medius inter hōs Martīnī presbyter accubuerat, ipse autem in sellulā iuxta rēgem positā cōnsēderat. 5. ad medium ferē convīvium, ut mōris est, pateram rēgi minister obtulit. ille sānctō admodum epīscopō potius darī iubet, exspectāns atque ambiēns, ut ab illius dexterā pōculum sūmeret. 6. sed Martīnus ubi ēbibit, pateram presbyterō suō trādidit, nūllum scīlicet existimāns digniōrem, quī post sē prīor biberet, nec integrum sibi fore, si aut rēgem ipsum aut eōs, quī ā rēge erant proximī, presbyterō praetulisset. 7. quod factum imperātor omnēsque quī tunc aderant ita admīrātī sunt, ut hoc ipsum eīs, in quō contemptī fuerant, placēret. celeberrimumque per omne palātium fuit, fēcisse Martīnum in rēgis prandiō, quod in īnfimōrum iūdicum convīviīs nēmō epīscopōrum fēcisset. 8. eīdemque Maximō longē ante praedīxit futūrum ut, sī ad Ītaliam pergeret, quō īre cupiēbat, bellum Valentiniānō imperātōri īnferēns, scīret sē primō quidem impetū futūrum esse victōrem, sed parvō post tempore esse peritūrum. 9. quod quidem ita vīdimus. nam primō adventū eius Valentiniānus in fugam versus est: deinde post annum ferē resumptīs viribus captum intrā Aquilēiae mūrōs Maximum interfēcit.