1. Nec minōrem sub idem ferē tempus eōdem in opere virtūtem ēdidit. nam cum in vīcō quōdam fānō antīquissimō et celeberrimō īgnem immīsisset, in proximam, immō adhaerentem domum agente ventō flammārum globī ferēbantur. 2. quod ubi Martīnus advertit, rapidō cursū tēctum domūs scandit, obvium sē advenientibus flammīs īnferēns. tum vērō mīrum in modum cernerēs contrā vim ventī īgnem retorquērī, ut compugnantium inter sē elementōrum quīdam cōnflictus vidērētur. ita virtūte Martīni ibi tantum īgnis est operātus, ubi iussus est. 3. In vīcō autem, cui Leprōsum nōmen est, cum itidem templum opulentissimum superstitiōne religiōnis voluisset ēvertere, restitit eī multitūdo gentīlium, adeo ut nōn absque iniuriā sit repulsus. 4. itaque sēcessit ad proxima loca, ibique per trīduum ciliciō tēctus et cinere, iēiunāns semper atque ōrāns, precābātur ad Dominum, ut, quia templum illud ēvertere hūmāna manus nōn potuisset, virtūs illud dīvīna dīrueret. 5. tum subitō eī duo angelī hastātī atque scūtāti īnstar mīlitiae caelestis sē obtulērunt, dīcentēs missōs sē ā Dominō, ut rusticam multitūdinem fugārent praesidiumque Martīnō ferrent, nē quis, dum templum dīruerētur, obsisteret: redīret ergō et opus coeptum dēvōtus implēret. 6. ita regressus ad vīcum, īnspectantibus gentīlium turbīs et quiēscentibus, dum profānam aedem usque ad fundāmenta dīrueret, ārās omnēs atque simulācra redēgit in pulverem. 7. quō visō rusticī, cum sē intellegerent dīvīnō nūtū obstupefactōs atque perterritōs, nē epīscopō repugnārent, omnēs ferē Iēsum Dominum crēdidērunt, clāmantēs palam et cōnfitentēs, Deum Martīnī colendum, īdōla autem neglegenda, quae nec sibi nec aliīs adesse possent.