Sulpicius Severus Vita Martini 27 read aloud (CF)
1. Nēmō umquam illum vīdit īrātum, nēmō commōtum, nēmō maerentem, nēmō rīdentem; ūnus īdemque fuit semper: caelestem quōdammodo laetitiam vultū praeferēns extrā nātūram hominis vidēbātur. numquam in illius ōre nisi Christus, 2. numquam in illius corde nisi pietās, nisi pax, nisi misericordia inerat. plērumque etiam prō eōrum, quī illius obtrectātōrēs vidēbantur, solēbat flēre peccātīs, quī remōtum et quiētum venēnātīs linguīs et vīpereō ōre carpēbant. 3. et vērē nōnnūllos expertī sumus invidōs virtūtis vītaeque eius, quī in illō ōderant, quod in sē nōn vidēbant et quod imitārī nōn valēbant. atque, ō nefās dolendum et ingemēscendum, nōn aliī ferē īnsectātōrēs eius, licet paucī admodum, nōn aliī tamen quam epīscopī ferēbantur. 4. nec vērō quemquam nōminārī necesse est, licet nōsmet ipsōs plērīque circumlātrent: sufficiet ut, sī quī ex hīs haec lēgerit et agnōverit, ērubēscat. nam sī īrāscitur, dē sē dictum fatēbitur, cum fortasse nōs dē aliīs sēnserimus. 5. nōn refugimus autem, ut, sī quī eius modī sunt, nōs quoque cum tālī virō ōderint. 6. illud facile cōnfīdō, omnibus sānctīs opusculum istud gratum fore. dē cēterō sī quī haec īnfidēliter lēgerit, ipse peccābit. 7. ego mihi cōnscius sum mē, rērum fidē et amōre Christī impulsum ut scrīberem, manifesta exposuisse, vēra dīxisse: parātumque, ut spērō, habēbit ā Deō praemium, nōn quīcumque lēgerit, sed quīcumque crēdiderit.