Obstipuit prīmō aspectū Sīdōnia Dīdō,
cāsū deinde virī tantō, et sīc ōre locūta est:
'Quis tē, nāte deā, per tanta perīcula cāsus615
īnsequitur? Quae vīs immānibus applicat ōrīs?
Tūne ille Aenēās quem Dardaniō Anchīsae
alma Venus Phrygiī genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum meminī Sīdōna venīre
fīnibus expulsum patriīs, nova rēgna petentem620
auxiliō Bēlī; genitor tum Bēlus opīmam
vāstābat Cyprum et victor diciōne tenēbat.
Tempore iam ex illō cāsus mihi cognitus urbis
Trōiānae nōmenque tuum rēgēsque Pelasgī.
Ipse hostis Teucrōs īnsignī laude ferēbat625
sēque ortum antīquā Teucrōrum ā stirpe volēbat.
Quārē agite, ō tēctīs, iuvenēs, succēdite nostrīs.
Mē quoque per multōs similis fortūna labōrēs
iactātam hāc dēmum voluit cōnsistere terrā;
nōn ignāra malī miserīs succurrere discō.'630
Sīc memorat; simul Aenēān in rēgia dūcit
tēcta, simul dīvum templīs indīcit honōrem.
Nec minus intereā sociīs ad lītora mittit
vīgintī taurōs, magnōrum horrentia centum
terga suum, pinguīs centum cum mātribus agnōs,635
mūnera laetitiamque diī.
At domus interior rēgālī splendida lūxū
īnstruitur, mediīsque parant convīvia tēctīs:
arte labōrātae vestēs ostrōque superbō,
ingēns argentum mēnsīs, caelātaque in aurō640
fortia facta patrum, seriēs longissima rērum
per tot ducta virōs antīquā ab orīgine gentis.