(1) At Hannibal annō tertiō, postquam domō profūgerat, L. Cornēliō Q. Minuciō cōnsulibus, cum quīnque nāvibus Āfricam accessit in fīnibus Cȳrēnaeōrum, sī forte Karthāginiēnsēs ad bellum Antiochī spē fīdūciāque indūcere posset, cui iam persuāserat, ut cum exercitibus in Italiam proficīscerētur. Hūc Māgōnem frātrem excīvit.
(2) Id ubi Poenī rēscīvērunt, Māgōnem eādem, quā frātrem, absentem affēcērunt poenā. Illī, dēspērātīs rēbus, cum solvissent nāvēs ac vēla ventīs dedissent, Hannibal ad Antiochum pervēnit. Dē Māgōnis interitū duplex memoria prōdita est. Namque aliī naufragiō, aliī ā servulīs ipsīus interfectum eum scrīptum relīquērunt.
(3) Antiochus autem, sī tam in agendō bellō cōnsiliīs ēius pārēre voluisset, quam in suscipiendō īnstituerat, propius Tiberī quam Thermopylīs dē summā imperiī dīmicāsset. Quem etsī multa stultē cōnārī vidēbat, tamen nūllā dēseruit in rē.
(4) Praefuit paucīs nāvibus, quās ex Syriā iūssus erat in Āsiam dūcere, iīsque adversus Rhodiōrum classem in Pamphȳliō marī cōnflīxit. Quō cum multitūdine adversāriōrum suī superārentur, ipse, quō cornū rem gessit, fuit superior.
notes
vocabulary
(1) profugiō –fugere –fūgī: flee
quīnque: five ※
Cȳrēnaeus –ī m.: inhabitant of Cyrene (a city in north Africa)
fīdūcia –ae f.: trust, confidence
indūcō –dūcere –dūxī –ductum: lead in, entice ※
persuādeō –suādēre –suāsī –suāsum: persuade
Māgo Māgōnis m.: Mago (brother of Hannibal) ※
exciō –īre –īvī –itum: dispatch, call, incite
(2) rēscīscō –scīscere –scīvī –scītum: find out, get to know
absēns absentis: absent ※
dēspērō –āre: be hopeless, give up
vēlum –ī n.: sail
interitus interitūs m.: ruin, destruction
duplex duplicis: double
naufragium –ī n.: shipwreck
servulus –ī m.: young slave
(3) Tiberis Tiberis m./f.: Tiber River
Thermopylae –ārum f.: Thermopylae
summa –ae f.: top, summit ※
dīmicō –āre –āvī/uī –ātus: fight
etsī: although ※
stultus –a –um: foolish
(4) praesum –esse –fuī: preside or take charge of (+dat.) ※
Āsia –ae f.: Asia ※
Rhodius –a –um: of Rhodes (island in eastern Mediterranean) ※
Pamphȳlius –a –um: of Pamphylia (region in southern Asia Minor)
cōnflīgo –flīgere –flīxī –flictus: clash, fight ※
adversārius –a –um: opposite, hostile, contrary ※