(1) Cum in apparandō ācerrimē esset occupātus, Karthāginiēnsēs bellum cum Rōmānīs composuērunt. Ille nihilō sētius exercituī posteā praefuit rēsque in Āfricā gessit ūsque ad P. Sulpicium C. Aurēlium cōnsulēs.
(2) Hīs enim magistrātibus lēgātī Karthāginiēnsēs Rōmam vēnērunt, quī senātuī populōque Rōmānō grātiās agerent, quod cum iīs pācem fēcissent, ob eamque rem corōnā aureā eōs dōnārent, simulque peterent ut obsidēs eōrum Fregellīs essent captīvīque redderentur.
(3) Hīs ex senātūs cōnsultō respōnsum est: mūnus eōrum grātum acceptumque esse; obsidēs, quō locō rogārent, futūrōs; captīvōs nōn remissūrōs, quod Hannibalem, cuius operā susceptum bellum foret, inimīcissimum nōminī Rōmānō, etiam nunc cum imperiō apud exercitum habērent itemque frātrem ēius Māgōnem.
(4) Hōc respōnsō Karthāginiēnsēs cognitō, Hannibalem domum et Māgōnem revocārunt. Hūc ut rediit, rēx factus est, postquam praetor fuerat annō secundō et vīcēsimō. Ut enim Rōmae cōnsulēs, sīc Karthāgine quotannīs annuī bīnī rēgēs creābantur.
(5) In eō magistrātū parī dīligentiā sē Hannibal praebuit, ac fuerat in bellō. Namque effēcit, ex novīs vectīgālibus nōn sōlum ut esset pecūnia, quae Rōmānīs ex foedere penderētur, sed etiam superesset, quae in aerāriō repōnerētur.
(6) Deinde M. Claudiō L. Fūriō cōnsulibus, Rōmā lēgātī Karthāginem vēnērunt. Hōs Hannibal ratus suī exposcendī grātiā missōs, priusquam iīs senātus darētur, nāvem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum perfūgit.
(7) hāc rē palam factā Poenī nāvēs duās, quae eum comprehenderent, sī possent cōnsequī, mīsērunt, bona ēius pūblicārunt, domum ā fundāmentīs disiēcērunt, ipsum exsulem iūdicārunt.
notes
vocabulary
(1) apparō –āre: prepare
sētius: less, in a lesser degree
praesum –esse –fuī: preside or take charge of (+dat.) ※
Sulpicius –ī m.: Sulpicius ※
Aurēlius –ī m.: Aurelius
(2) magistrātus magistrātūs m.: magistrate, elected official ※
quod: because ※
corōna –ae f.: crown
obses obsidis m./f.: hostages ※
Fregellae –ārum f.: Fregellae (town in Latium, near Rome)
captīvus –ī m.: captive, prisoner (of war) ※
(3) cōnsultum –ī n.: decree, resolution
respōnsum –ī n.: response, reply ※
remittō –mittere –mīsī –missum: send back
Māgo Māgōnis m.: Mago (brother of Hannibal) ※
(4) vīcēsimus –a –um: twentieth
quotannīs: every year
annuus –a –um: for a year, annual
bīnī –ae –a: in pairs
(5) dīligentia –ae f.: care, diligence
vectīgal vectīgālis n.: tax, levy
foedus foederis n.: treaty
aerārius –a –um: of or belonging to copper or bronze; aerarium -i n.: treasury
repōnō –pōnere –posuī –positum: place, deposit
(6) Fūrius –ī m.: Furius
exposcō –poscere –poposcī: demand
clam: secretly
Syria –ae f.: Syria ※
perfugiō –fugere –fūgī: flee
(7) palam: openly ※
Poenus –ī m.: Phoenician, Carthaginian ※
comprehendō –prehendere –prehendī –prehensum: seize, apprehend ※
pūblicō –āre: confiscate
fundāmentum –ī n.: foundation
disiciō –icere –iēcī –iectum: destroy, scatter
exsul exsulis m./f.: exile