Chapter 3

(1) Hāc igitur, quā dīximus, aetāte cum patre in Hispāniam profectus est. Cuius post obitum, Hasdrubale imperātōre suffectō, equitātuī omnī praefuit. Hōc quoque interfectō, exercitus summam imperiī ad eum dētulit. Id Karthāginem dēlātum pūblicē comprobātum est.

(2) Sīc Hannibal, minor quīnque et vīgintī annīs nātus imperātor factus, proximō trienniō omnēs gentēs Hispāniae bellō subēgit; Saguntum, foederātam cīvitātem, vī expugnāvit; trēs exercitūs maximōs comparāvit.

(3) Ex hīs ūnum in Āfricam mīsit, alterum cum Hasdrubale frātre in Hispāniā relīquit, tertium in Italiam sēcum dūxit. Saltum Pȳrēnaeum trānsiit. Quācumque iter fēcit, cum omnibus incolīs cōnflīxit: nēminem nisi victum dīmīsit.

(4) Ad Alpēs posteāquam vēnit, quae Italiam ab Galliā sēiungunt, quās nēmō umquam cum exercitū ante eum praeter Herculem Grāium trānsierat, quō factō is hodiē saltus Grāius appellātur, Alpicōs cōnantēs prohibēre trānsitū concīdit; loca patefēcit, itinera mūniit, effēcit, ut eā elephantus ōrnātus īre posset, quā anteā ūnus homō inermis vix poterat rēpere. Hāc cōpiās trādūxit in Italiamque pervēnit.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mulligan, Bret. Nepos: Life of Hannibal. Dickinson College Commentaries (2013). http://dcc.dickinson.edu/nepos-hannibal/chapter-3