Chapter 13

(1) Sīc vir fortissimus, multīs variīsque perfūnctus labōribus, annō acquiēvit septuāgēsimō. Quibus cōnsulibus interierit, nōn convēnit. Namque Atticus M. Claudiō Marcellō Q. Fabiō Labeōne cōnsulibus mortuum in Annālī suō scrīptum relīquit, at Polybius L. Aemiliō Paulō Cn. Baebiō Tamphilō, Sulpicius autem Blithō P. Cornēliō Cethēgō M. Baebiō Tamphilō.

(2) Atque hic tantus vir tantīsque bellīs districtus nōn nihil temporis tribuit litterīs. Namque aliquot ēius librī sunt, Graecō sermōne cōnfectī, in iīs ad Rhodiōs dē Cn. Manliī Volsōnis in Āsiā rēbus gestīs.

(3) Huius bellī gesta multī memoriae prōdidērunt, sed ex iīs duo, quī cum eō in castrīs fuērunt simulque vīxērunt, quam diū fortūna passa est, Sīlēnus et Sōsylus Lacedaemonius. Atque hōc Sōsylō Hannibal litterārum Graecārum ūsus est doctōre.

(4) Sed nōs tempus est huius librī facere fīnem et Rōmānōrum explicāre imperātōrēs, quō facilius, collātīs utrōrumque factīs, quī virī praeferendī sint, possit iūdicārī.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Bret Mulligan, Nepos: Life of Hannibal. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2013. ISBN: 978-1-947822-01-6. http://dcc.dickinson.edu/nepos-hannibal/chapter-13