(1) Antiochō fugātō, verēns nē dēderētur, quod sine dubiō accidisset, sī suī fēcisset potestātem, Crētam ad Gortȳniōs vēnit, ut ibi, quō sē cōnferret, cōnsīderāret.
(2) Vīdit autem vir omnium callidissimus in magnō sē fore perīculō, nisi quid prōvīdisset, propter avāritiam Crētēnsium. Magnam enim sēcum pecūniam portābat, dē quā sciēbat exīsse fāmam.
(3) Itaque capit tāle cōnsilium. Amphorās complūrēs complet plumbō, summās operit aurō et argentō. Hās, praesentibus prīncipibus, dēpōnit in templō Diānae, simulāns sē suās fortūnās illōrum fideī crēdere. Hīs in errōrem inductīs, statuās aēneās, quās sēcum portābat, omnī suā pecūniā complet eāsque in prōpatulō domī abicit.
(4) Gortȳniī templum magnā cūrā custōdiunt, nōn tam ā cēterīs quam ab Hannibale, nē ille, īnscientibus iīs, tolleret sēcumque dūceret.