Chapter 6

(1) Hinc invictus patriam dēfēnsum revocātus, bellum gessit adversus P. Scīpiōnem, fīlium ēius, quem ipse prīmō apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertiō apud Trebiam fugārat.

(2) Cum hōc, exhaustīs iam patriae facultātibus, cupīvit impraesentiārum bellum compōnere, quō valentior posteā congrederētur. In colloquium convēnit; condiciōnēs nōn convēnērunt.

(3) Post id factum paucīs diēbus apud Zamam cum eōdem cōnflīxit: pulsus — incrēdibile dictū — bīduō et duābus noctibus Hadrūmētum pervēnit, quod abest ab Zamā circiter mīlia passuum trecenta.

(4) In hāc fugā, Numidae, quī simul cum eō ex aciē excesserant, īnsidiātī sunt eī; quōs nōn sōlum effūgit, sed etiam ipsōs oppressit. Hadrūmētī reliquōs ē fugā collēgit; novīs dīlēctibus paucīs diēbus multōs contrāxit.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Bret Mulligan, Nepos: Life of Hannibal. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2013. ISBN: 978-1-947822-01-6. http://dcc.dickinson.edu/nepos-hannibal/chapter-6