(1) Quae dum in Āsiā geruntur, accidit cāsū, ut lēgātī Prūsiae Rōmae apud T. Quinctium Flāminīnum cōnsulārem cēnārent, atque ibi dē Hannibale mentiōne factā, ex iīs ūnus dīceret eum in Prūsiae rēgnō esse.
(2) Id posterō diē Flāminīnus senātuī dētulit. Patrēs cōnscrīptī, quī Hannibale vīvō numquam sē sine īnsidiīs futūrōs existimārent, lēgātōs in Bīthȳniam mīsērunt, in iīs Flāminīnum, quī ab rēge peterent, nē inimīcissimum suum sēcum habēret sibique dēderet.
(3) Hīs Prūsias negāre ausus nōn est: illud recūsāvit, nē id ā sē fierī postulārent, quod adversus iūs hospitiī esset: ipsī, sī possent, comprehenderent; locum, ubi esset, facile inventūrōs. Hannibal enim ūnō locō sē tenēbat, in castellō, quod eī ā rēge datum erat mūnerī, idque sīc aedificārat, ut in omnibus partibus aedificiī exitūs habēret, scīlicet verēns, nē ūsū venīret, quod accidit.
(4) Hūc cum lēgātī Rōmānōrum vēnissent ac multitūdine domum ēius circumdedissent, puer, ab iānuā prōspiciēns, Hannibalī dīxit plūrēs praeter cōnsuētūdinem armātōs appārēre. Quī imperāvit eī, ut omnēs forēs aedificiī circumīret ac properē sibi nūntiāret, num eōdem modō undique obsidērētur.
(5) Puer cum celeriter, quid esset, renūntiāsset omnēsque exitūs occupātōs ostendisset, sēnsit id nōn fortuītō factum, sed sē petī neque sibi diūtius vītam esse retinendam. Quam nē aliēnō arbitriō dīmitteret, memor prīstinārum virtūtum, venēnum, quod semper sēcum habēre cōnsuērat, sūmpsit.